BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Nicolaus Cusanus

1401 - 1464

 

Dialogus de deo abscondito

duorum, quorum unus gentilis,

alius Christianus

 

1444/45

 

Textus:

Nicolai de Cusa Opera Omnia.

Vol. IV: Opuscula I [De Deo abscondito, De quaerendo

Deum, De filiatione Dei, De dato Patris luminum,

Coniectura de ultimis diebus, De genesi]

ed.: P. Wilpert, Hamburgi 1959

 

________________________________________________________________

 

 

 
[1]

Et ait

Gentilis:

Video te devotissime prostratum et fundere amoris lacrimas, non quidem falsas, sed cordiales. Quaero, quis es?

 

Christianus:

Christianus sum.

 

Gentilis:

Quid adoras?

 

Christianus:

Deum.

 

Gentilis:

Quis est Deus, quem adoras?

 

Christianus:

Ignoro.

 

Gentilis:

Quomodo tanto serio adoras quod ignoras?

 

Christianus:

Quia ignoro, adoro.

 

[2]

Gentilis:

Mirum video hominem affici ad id quod ignorat.

 

Christianus:

Mirabilius est hominem affici ad id, quod se scire putat.

 

Gentilis:

Cur hoc?

 

Christianus:

Quia minus scit hoc, quod se scire putat, quam id, quod se scit ignorare.

 

Gentilis:

Declara, quaeso.

 

Christianus:

Quicumque se putat aliquid scire, cum nihil sciri possit, amens mihi videtur.

 

Gentilis:

Videtur mihi quod tu penitus ratione careas, qui dicis nihil sciri posse.

 

[3]

Christianus:

Ego per scientiam intelligo apprehensionem veritatis. Qui dicit se scire, veritatem se dicit apprehendisse.

 

Gentilis:

Et idem ego credo.

 

Christianus:

Quomodo igitur potest veritas apprehendi nisi per se ipsam? Neque tunc apprehenditur, cum esset apprehendens prius et post apprehensum.

 

Gentilis:

Non intelligo istud, quod veritas non possit nisi per se ipsam apprehendi.

 

Christianus:

Putas, quod aliter apprehensibilis sit et in alio?

 

Gentilis:

Puto.

 

Christianus:

Aperte erras. Nam extra veritatem non est veritas, extra circularitatem non est circulus, extra humanitatem non est homo. Non reperitur igitur veritas extra veritatem nec aliter nec in alio.

 

[4]

Gentilis:

Quomodo ergo mihi notum est, quid homo, quid lapis et ita de singulis, quae scio?

 

Christianus:

Nihil horum scis, sed te putas scire. Si enim te interrogavero de quiditate eius, quod te putas scire, affirmabis quod ipsam veritatem hominis aut lapidis exprimere non poteris. Sed quod scis hominem non esse lapidem, hoc non evenit ex scientia, qua scis hominem et lapidem et differentiam, sed evenit ex accidenti, ex diversitate operationum et figurarum, quae, cum discernis, diversa nomina imponis. Motus enim in ratione discretiva nomina imponit.

 

[5]

Gentilis:

Estne una an plures veritates?

 

Christianus:

Non est nisi una. Nam non est nisi una unitas et coincidit veritas cum unitate, cum verum sit unam esse unitatem. Sicut igitur in numero non reperitur nisi unitas una, ita in multis nisi veritas una. Et hinc qui unitatem non attingit, numerum semper ignorabit, et qui veritatem in unitate non attingit, nihil vere scire potest. Et quamvis putat se vere scire, tamen verius sciri ipsum, quod se scire putat, de facili experitur. Verius enim videri potest visibile, quam per te videatur. Verius enim per acutiores oculos videretur. Non ergo a te videtur, uti visibile est in veritate. Ita de auditu et ceteris sensibus. Sed cum omne id quod scitur et non ea scientia, qua sciri potest, non scitur in veritate sed aliter et alio modo - aliter autem et in alio modo a modo, qui est ipsa veritas, non scitur veritas -, hinc amens est, qui se aliquid in veritate scire putat et veritatem ignorat. Nonne amens iudicaretur ille caecus, qui se putaret scire differentias colorum, quando colorem ignoraret?

 

[6]

Gentilis:

Quis hominum igitur est sciens, si nihil sciri potest?

 

Christianus:

Hic censendus est sciens, qui scit se ignorantem. Et hic veneratur veritatem, qui scit sine illa se nihil apprehendere posse sive esse sive vivere sive intelligere.

 

Gentilis:

Hoc forte est, quod te in adorationem attraxit, desiderium scilicet essendi in veritate.

 

Christianus:

Hoc ipsum quod dicis. Colo enim deum, non quem tua gentilitas falso se scire putat et nominat, sed ipsum deum, qui est ipsa veritas ineffabilis.

 

[7]

Gentilis:

Rogo te frater, cum deum qui est veritas colas et nos non intendamus deum colere, qui non est deus in veritate, quae est differentia inter vos et nos?

 

Christianus:

Multae sunt. Sed in hoc una et maxima, quia nos veritatem ipsam absolutam, impermixtam, aeternam ineffabilemque colimus, vos vero non ipsam, uti est absoluta in se, sed uti est in operibus suis, colitis, non unitatem absolutam, sed unitatem in numero et multitudine, errantes, quoniam incommunicabilis est veritas quae deus est alteri.

 

[8]

Gentilis:

Rogo te, frater, ad hoc ut me ducas, ut te de deo tuo intelligere queam. Responde mihi: quid scis de deo, quem adoras?

 

Christianus:

Scio omne id quod scio non esse deum et quod omne id quod concipio non esse simile ei, sed quia ipse exsuperat.

 

[9]

Gentilis:

Igitur nihil est deus.

 

Christianus:

Nihil non est, quia hoc ipsum nihil nomen habet nihili.

 

Gentilis:

Si non est nihil, est ergo aliquid.

 

Christianus:

Nec aliquid est. Nam aliquid non est omne. Deus autem non est potius aliquid quam omne.

 

Gentilis:

Mira affirmas deum quem adoras nec esse nihil nec esse aliquid, quae nulla ratio capit.

 

Christianus:

Deus est supra nihil et aliquid, quia sibi oboedit nihil, ut fiat aliquid. Et haec est omnipotentia eius, qua quidem potentia omne id, quod est aut non est, excedit, ut ita sibi oboediat id quod non est sicut id quod est. Facit enim non-esse ire in esse et esse ire in non-esse. Nihil igitur est eorum, quae sub eo sunt et quae praevenit omnipotentia sua. Et ob hoc non potest potius dici hoc quam illud, cum ab ipso sint omnia.

 

[10]

Gentilis:

Potestne nominari?

 

Christianus:

Parvum est, quod nominatur. Cuius magnitudo concipi nequit, ineffabilis remanet.

 

Gentilis:

Est autem ineffabilis?

 

Christianus:

Non est ineffabilis sed supra omnia effabilis, cum sit omnium
nominabilium causa. Qui igitur aliis nomen dat, quomodo ipse sine nomine?

 

Gentilis:

Est igitur effabilis et ineffabilis.

 

Christianus:

Neque hoc. Nam non est radix contradictionis deus, sed est ipsa simplicitas ante omnem radicem. Hinc neque hoc dici debet quod sit
effabilis et ineffabilis.

 

Gentilis:

Quid igitur dices de eo?

 

Christianus:

Quod neque nominatur, neque non nominatur, neque nominatur et non nominatur, sed omnia, quae dici possunt disiunctive et copulative per consensum vel contradictionem, sibi non conveniunt propter excellentiam infinitatis eius, ut sit unum principium ante omnem cogitationem de eo formabilem.

 

[11]

Gentilis:

Sic igitur deo non conveniret esse.

 

Christianus:

Recte dicis.

 

Gentilis:

Est ergo nihil.

 

Christianus:

Non est nihil neque non est, neque est et non est, sed est fons et origo omnium principiorum essendi et non-essendi.

 

Gentilis:

Est deus fons principiorum essendi et non-essendi?

 

Christianus:

Non.

 

Gentilis:

Iam statim hoc dixisti.

 

Christianus:

Verum dixi, quando dixi, et nunc verum dico, quando nego. Quoniam si sunt quaecumque principia essendi et non-essendi, deus illa praevenit. Sed non-esse non habet principium non-essendi, sed essendi. Indiget enim non-esse principio, ut sit. Ita igitur est principium non-essendi, quia non-esse sine ipso non est.

 

[12]

Gentilis:

Estne deus veritas?

 

Christianus:

Non, sed omnem praevenit veritatem.

 

Gentilis:

Est aliud a veritate?

 

Christianus:

Non. Quoniam alteritas ei convenire nequit. Sed est ante omne id, quod veritas per nos concipitur et nominatur, in infinitum excellenter.

 

[13]

Gentilis:

Nonne nominatis deum deum?

 

Christianus:

Nominamus.

 

Gentilis:

Vel verum dicitis vel falsum?

 

Christianus:

Neque alterum neque ambo. Non enim dicimus verum, quod hoc sit nomen eius nec dicimus falsum, quia hoc non est falsum quod sit nomen eius. Neque dicimus verum et falsum, cum eius simplicitas omnia tam nominabilia quam non-nominabilia antecedat.

 

Gentilis:

Cur nominatis ipsum deum, cuius nomen ignoratis?

 

Christianus:

Ob similitudinem perfectionis.

 

Gentilis:

Declara, quaeso.

 

[14]

Christianus:

Deus dicitur a theoro, id est video. Nam ipse deus est in nostra regione ut visus in regione coloris. Color enim non aliter attingitur quam visu, et ad hoc, ut omnem colorem libere attingere possit, centrum visus sine colore est. In regione igitur coloris non reperitur visus, quia sine colore est. Unde secundum regionem coloris potius visus est nihil quam aliquid. Nam regio coloris extra suam regionem non attingit esse, sed affirmat omne quod est in sua regione esse. Ibi non reperit visum. Visus igitur sine colore existens innominabilis est in regione coloris, cum nullum nomen coloris sibi respondeat. Visus autem omni colori nomen dedit per discretionem. Unde a visu dependet omnis nominatio in regione coloris, sed eius nomen, a quo omne nomen, potius nihil esse quam aliquid deprehenditur. Eo igitur deus se habet ad omnia sicut visus ad visibilia.

 

[15]

Gentilis:

Placet mihi id quod dixisti et plane intelligo in regione omnium creaturarum non reperiri deum nec nomen eius et quod deus potius aufugiat omnem conceptum quam affirmetur aliquid, cum in regione creaturarum non habens condicionem creaturae non reperiatur. Et in regione compositorum non reperitur non-compositum. Et omnia nomina quae nominantur sunt compositorum. Compositum autem ex se non est, sed ab eo, quod antecedit omne compositum. Et licet regio compositorum et omnia composita per ipsum sint id quod sunt, tamen cum non sit compositum, in regione compositorum est incognitum. Sit igitur deus, ab oculis omnium sapientum mundi absconditus, in saecula benedictus.