BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Christian Thomasius

1655 - 1728

 

De crimine magiae

 

1701

 

Textus:

Christian Thomasius

De Crimine Magiae - Processus Inquisitorii contra Sagas

De Crimine Magiae - Processus Inquisitorii contra Sagas

Vom Laster der Zauberei - Über die Hexenprozesse

Verlag Hermann Böhlaus Nachfolger, Weimar 1967

Faksimile der Erstausgabe 1701: GoogleBook

 

________________________________________________________________

 

 

 
 

Titulus

§ 1  

Introitus

§ 2  

Fabulis de Magis et sagis referta sunt scripta Virorum celeberrimorum tam Catholicorum, quàm Protestantium.

§ 3  

Auctores, qui defenderunt non dari magiae crimen, imprimis Joannes Wierus, Antonius van Dale, et Balthasar Beckerus.

§ 4  

Commendatur Auctor Cautionis criminalis de processibus contra Sagas.

§ 5  

Qui tamen cum se Catholicum esse fingit, multa reliquit industriae aliorum.

§ 6  

Concedimus dari diabolum eumque operari in improbis; negamus tamen dari crimen magiae.

§ 7  

Differentia inter hypothesin nostram, Beckeri, et vulgarem. Definitio diaboli.

§ 8  

Beckeri et nostra hypothesis vindicata à suspicione Atheismi.

§ 9  

Magia olim denotavit quamcumque scientiam occultatam.

§ 10  

Non sermo est de magia naturali aut artificiali, sed de daemoniaca.

§ 11  

Cujus definitio à plerisque inconvenienter omissa.

§ 12  

Proponitur.

§ 13  

Affirmanti dari crimen magiae incumbere probationem, non nobis.

§ 14  

Argumenta Carzovii pro exsistentia magiae cum responsionibus nostris. Ad primum: Jure divino debere magos interfici. Respondetur: magos ibi non puniri propter pactum cum diabolo, sed propter idololatriam.

§ 15  

Satisfit Carpzovio excipienti legem divinam non loqui solum de veneficis.

§ 16  

Nova objectio de magis Pharaonis, quod illi pacta cum Diabolo habuerint, resolvitur.

§ 17  

De saga Samuelem evocante, item de Manasse.

§ 18  

Pythonissa in Endor decepit Saulem, qui neque Samuelem, neque ejus umbram, sed nihil vidit.

§ 19  

Ad secundum argumentum Carpzovii provocantis ad legem naturae respondetur, eum hoc assertum non probasse.

§ 20  

Ad tertium à Jure Civili desumtum respondetur, à Veneficis ad sagas N(on) V(alere) C(onsequentiam)

§ 21  

Ad quartum, à testimonio scriptorum Pontificiorum, respondetur, esse planè impertinens.

§ 22  

Ubi simul ostenditur impertinentia doctrinae de pacto tacito sagarum cum Diabolo.

§ 23  

Male inferri a poena homicidarum et adulterorum ad poenam sagarum.

§ 24  

Ad quintum: expedire sagis ipsis, ut quam citissime morte puniantur, respondetur, ostensione multiplicis inconvenientiae.

§ 25  

Respondetur ad conclusionem Carpzovii.

§ 26  

Contra Spizelium ostenditur: nostram sententiam non sternere viam Atheismo.

§ 27  

Eum male inferre à magis, de quibus loquitur Scriptura ad magos, de quibus quaestio est.

§ 28  

Eum frustra provocare ad autoritatem patrum Ecclesiae.

§ 29  

Et magis frustra ad autoritatem aliorum et experientiam quotidianam.

§ 30  

Transitus ad probationem negativae, quod crimen Magiae non detur.

§ 31  

I. Quia Diabolus non potest corpus assumere. Satanas Christum tentans non fuit Diabolus corporeus. Praejudicia ex imagunculis Catecheticis orta.

§ 32  

II. Quia Christus dixit, Spiritum non habere carnem et ossa.

§ 33  

III. Quia non potest diabolus turbare potentiam naturae invisibilis.

§ 34  

IV. Quia ex mente dissentientium diabolus tam impotens est spiritus, ut crepitu ventris possit ejici.

§ 35  

V. Nullus effectus est et nullus usus foederis Diabolici cum hominibus, neque ex parte hominum.

§ 36  

neque ex parte Diaboli.

§ 37  

Exponitur origo fabulae de crimine magiae, et ostenditur, cur incipi debeat à doctrina Graecorum.

§ 38  

Horum sententia de daemonibus iisque corporeis; et horum commerciis cum hominibus.

§ 39  

Similis doctrina apud Judaeos Pharisaeorum.

§ 40  

Mixtura doctrinae Pharisaicae et Platonicae ac Stoicae apud Patres priorum seculorum.

§ 41  

Cur restauratis Academiis à Theologis Pontificiis quamvis Aristotelicam philosophiam profitentibus istae fabulae Platonicae ac Stoicae de daemonum commerciis cum hominibus fuerint canonisatae. Variae rationes afferuntur.

§ 42  

Leges Civiles nihil de pacto Diaboli cum hominibus memorant. Lex. 4. Cod. de Malef. et Mathem. ab injustitia vindicata.

§ 43  

Glossatores Itali Juris Civilis quibus de causis erroneas multas doctrinas de crimine Magiae Glossis inseruerint.

§ 44  

Origo et progressus in Germania sententiae de crimine magiae et Magis etiam non nocentibus igne puniendis, tam ante Reformationem.

§ 45  

Quam post eam apud JCtos utrisque religionis Protestantium.

§ 46  

Frequentia processuum contrà sagas in terris Lutheranis. Zelus Spizelii. Impertinentia et eventus Processus Suecici.

§ 47  

Causae cur haec frequentia hodie cesset et spes adsit saniorum temporum.

§ 48  

Nunquam in processu contra sagas adfuit corpus delicti, adeoque otiosum est quaerere de indiciis hujus delicti.

§ 49  

Falsa indicia Magiae illegalia.

§ 50  

Absurdissimum, quod insignis testatio externa pietatis sit signum Magiae.

§ 51  

Indicia Magiae quae suppeditantur in Constitutione Criminali sunt etiam insufficientia.

§ 52  

I. Oblatio ad docendam Magiam.

§ 53  

II. Minae de damno dando alteri per Magiam.

§ 54  

III. Conversatio cum Magis et sagis.

§ 55  

IV. Si quis utatur rebus de Magia suspectis.

§ 56  

Cautio unica circa processum. Ne Princeps permittat processum, neve iudex inferior de Crimine Magiae inquirat.

 

Crematio sagarum anno 1587 (Fons: Wickiana, Zentralbibliothek Zürich)