BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

Historia Ecclesiastica

gentis Anglorum

 

Liber quartus

 

___________________________________________________

 

 

 

[Haec continentur in libro quarto

historiae ecclesiasticae gentis Anglorum capitula:]

 

1.

Ut defuncto Deus dedit, Uighard ad suscipiendum episcopatum, Romam sit missus: sed illo ibidem defuncto, Theodorus archiepiscopus ordinatus, et cum Hadriano abbate sit Brittaniam missus.

2.

Ut Theodoro cuncta peragrante, Anglorum Ecclesiae cum catholica veritate, literarum quoque sanctarum coeperint studiis imbui; et ut Putta pro Damiano Hrofensis Ecclesiae sit factus antistes.

3.

Ut Ceadda, de quo supra dictum est, provinciae Merciorum sit episcopus datus; et de vita et de obitu et sepultura eius.

4.

Ut Colman episcopus, relicta Brittania, duo monasteria in Scottia, unum Scottis; alterum Anglis, quos secum adduxerat, fecerit.

5.

De morte Osuiu et Ecgbercti regum; et de synodo facta ad locum Herutforda, cui praesidebat archiepiscopus Theodorus.

6.

Ut deposito Uynfrido, Saexuulf episcopatum eius acceperit, et Earconuald Orientalibus Saxonibus sit episcopus datus.

7.

Ut in monasterio Bericinensi, ubi corpora sanctimonialium feminarum poni deberent, coelesti sit luce monstratum.

8.

Ut in eodem monasterio puerulus moriens, virginem quae se erat secutura, clamaverit; utque alia de corpore egressura, iam particulam futurae lucis aspexerit.

9.

Quae sint ostensa coelitus signa cum et ipsa mater congregationis illius e mundo transiret.

10.

Ut ad cymiterium eiusdem monasterii orans caeca lumen receperit.

11.

Ut rex eiusdem provinciae Sebbi, in monachica vitam conversatione finierit.

12.

Ut episcopatum Occidentalium Saxonum pro Leutherio Haeddi, episcopatum Hrofensis Ecclesiae pro Putta Cuichelm, et pro ipso Gefmund acceperit: et qui tunc Nordanhymbrorum fuerint episcopi.

13.

Ut Uilfrid episcopus provinciam Australium Saxonum ad Christum converterit.

14.

Ut intercessione Osualdi regis, pestifera mortalitas sit sublata.

15.

Ut Caedualla rex, interfecto rege Gevissorum Aedilualch, provinciam illam saeva caede ac depopulatione attriverit.

16.

Ut Vecta insula Christianos incolas susceperit, cuius regii duo pueri statim post acceptum baptisma sint interempti.

17.

De synodo facta in campo Haethfelda, praesidente archiepiscopo Theodoro.

18.

De Iohanne cantatore sedis apostolicae, qui propter docendum Britanniam venerit.

19.

Ut Aedilthryd regina virgo perpetua permanserit, cuius nec corpus in monumento corrumpi potuerit.

20.

Hymnus de Illa.

21.

Ut Theodorus episcopus inter Ecgfridum et Aedilredum reges pacem fecerit.

22.

Ut vincula cuiusdam captivi, cum pro eo missae cantarentur, soluta sint.

23.

De vita et obitu Hilde abbatissae.

24.

Quod in monasterio eius fuerit frater cui donum canendi sit divinitus concessum.

25.

Qualis visio cuidam viro Dei apparuerit, priusquam monasterium Coludanae urbis esset incendio consumptum.

26.

De morte Ecgfridi et Hlotheri regum.

27.

Ut vir Domini Cudberct sit episcopus factus: utque in monachica adhuc vita positus vixerit vel docuerit.

28.

Ut idem in vita anachoretica et fontem de arente terra orando produxerit, et segetem de labore manuum ultra tempus serendi acceperit.

29.

Ut idem iam episcopus obitum suum proxime futurum Herebercto anachoretae praedixerit.

30.

Ut corpus illius, post undecim annos sepulturae, sit corruptionis immune repertum; nec multo post successor episcopatus eius de mundo transierit.

31.

Ut quidam ad tumbam eius sit a paralysi sanatus

32.

Ut alter ad reliquias eius nuper fuerit ab oculi languore curatus.

 

 

 

CAPUT PRIMUM.

Ut defuncto Deus dedit, Uighard ad suscipiendum

episcopatum, Romam sit missus: sed illo ibidem

defuncto, Theodorus archiepiscopus ordinatus, et

cum Hadriano abbate sit Brittaniam missus.

 

Anno memorato praefatae eclypsis et mox sequentis pestilentiae, quo et Colman episcopus unanima catholicorum intentione superatus ad suos reversus est, Deusdedit VIus ecclesiae Doruvernensis episcopus obiit pridie Iduum Iuliarum; sed et Erconberct rex Cantuariorum eodem mense ac die defunctus, Ecgbercto filio sedem regni reliquit, quam ille susceptam per VIIII annos tenuit. Tunc cessante non pauco tempore episcopatu, missus est Romam ab ipso simul et a rege Nordan­hymbrorum Osuio, ut in praecedente libro paucis diximus, Vighard presbyter, vir in ecclesiasticis disciplinis doctissimus, de genere Anglorum, petentibus hunc ecclesiae Anglorum archiepiscopum ordinari; missis pariter apostolico papae donariis, et aureis atque argenteis vasis non paucis. Qui ubi Romam pervenit, cuius sedi apostolicae tempore illo Vitalianus praeerat, postquam itineris sui causam praefato papae apostolico patefecit, non multo post et ipse, et omnes pene qui cum eo advenerant socii, pestilentia superveniente deleti sunt.

At apostolicus papa habito de his consilio, quaesivit sedulus, quem ecclesiis Anglorum archiepiscopum mitteret. Erat autem in monasterio Niridano, quod est non longe a Neapoli Campaniae, abbas Hadrianus, vir natione Afir, sacris litteris diligenter inbutus, monasterialibus simul et ecclesiasticis disciplinis institutus, Grecae pariter et Latinae linguae peritissimus. Hunc ad se accitum papa iussit episcopatu accepto Brittaniam venire. Qui indignum se tanto gradui respondens, ostendere posse se dixit alium, cuius magis ad suscipiendum episcopatum et eruditio conveniret, et aetas. Cumque monachum quendam de vicino virginum monasterio, nomine Andream, pontifici offerret, hic ab omnibus, qui novere, dignus episcopatu iudicatus est. Verum pondus corporeae infirmitatis, ne episcopus fieri posset, obstitit. Et rursum Hadrianus ad suscipiendum episcopatum actus est; qui petens indutias, si forte alium, qui episcopus ordinaretur, ex tempore posset invenire.

Erat ipso tempore Romae monachus Hadriano notus, nomine Theodorus, natus Tarso Ciliciae, vir et saeculari et divina litteratura, et Grece instructus et Latine, probus moribus, et aetate venerandus, id est annos habens aetatis LX et VI. Hunc offerens Hadrianus pontifici, ut episcopus ordinaretur, obtinuit; his tamen condicionibus interpositis, ut ipse eum perduceret Brittaniam, eo quod iam bis partes Galliarum diversis ex causis adisset, et ob id maiorem huius itineris peragendi notitiam haberet, sufficiensque esset in possessione hominum propriorum; et ut ei doctrinae cooperator existens diligenter adtenderet, ne quid ille contrarium veritati fidei, Grecorum more, in ecclesiam, cui praeesset, introduceret. Qui subdiaconus ordinatus IIII exspectavit menses, donec illi coma cresceret, quo in coronam tondi posset; habuerat enim tonsuram more orientalium sancti apostoli Pauli. Qui ordinatus est a Vitaliano papa anno dominicae incarnationis DCLXVIII, sub die VII. Kalendarum Aprilium, dominica. Et ita una cum Hadriano VI. Kalendas Iunias Brittaniam missus est. Qui cum pariter per mare ad Massiliam, ac deinde per terram Arhelas pervenissent, et tradidissent Iohanni archiepiscopo civitatis illius scripta commendaticia Vitaliani pontificis, retenti sunt ab eo, quousque Ebrinus maior domus regiae copiam pergendi, quoquo vellent, tribuit eis. Qua accepta Theodorus profectus est ad Agilberctum Parisiorum episcopum, de quo superius diximus, et ab eo benigne susceptus, et multo tempore habitus est. Hadrianus perrexit primum ad Emme Senonum, et postea ad Faronem Meldorum episcopos, et bene sub eis diutius fuit; coegerat enim eos inminens hiems, ut, ubicumque potuissent, quieti manerent. Quod cum nuntii certi narrassent regi Ecgbercto, esse scilicet episcopum, quem petierant a Romano antistite in regno Francorum, misit illo continuo Raedfridum praefectum suum ad adducendum eum; quo cum venisset, adsumsit Theodorum cum Ebrini licentia, et perduxit eum ad portum, cui nomen est Quentauic; ubi fatigatus infirmitate aliquantisper moratus est, et, cum convalescere coepisset, navigavit Brittaniam. Hadrianum autem Ebrinus retinuit, quoniam suspicabatur eum habere aliquam legationem imperatoris ad Brittaniae reges adversus regnum, cuius tunc ipse maximam curam gerebat. Sed cum nihil tale illum habere vel habuisse veraciter conperisset, absolvit eum, et post Theodorum ire permisit. Qui statim ut ad illum venit, dedit ei monasterium beati Petri apostoli, ubi archiepiscopi Cantiae sepeliri, ut praefatus sum, solent. Praeceperat enim Theodoro abeunti domnus apostolicus, ut in diocesi sua provideret, et daret ei locum, in quo cum suis apte degere potuisset.

 

 

CAPUT II.

Ut Theodoro cuncta peragrante, Anglorum

Ecclesiae cum catholica veritate, literarum quoque sanctarum

coeperint studiis imbui; et ut Putta pro Damiano

Hrofensis Ecclesiae sit factus antistes.

 

Pervenit autem Theodorus ad ecclesiam suam secundo postquam consecratus est anno, sub die VI. Kalendarum Iuniarum, dominica, et fecit in ea annos XX et unum, menses III, dies XXVI. Moxque peragrata insula tota, quaquaversum Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ab omnibus suscipiebatur, atque audiebatur, rectum vivendi ordinem, ritum celebrandi paschae canonicum, per omnia comitante et cooperante Hadriano disseminabat. Isque primus erat in archiepiscopis, cui omnis Anglorum ecclesia manus dare consentiret.

Et quia litteris sacris simul et saecularibus, ut diximus, abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterva, scientiae salutaris cotidie flumina inrigandis eorum cordibus emanabant; ita ut etiam metricae artis, astronomiae, et arithimeticae ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum volumina suis auditoribus contraderent. Indicio est, quod usque hodie supersunt de eorum discipulis, qui Latinam Grecamque linguam aeque ut propriam, in qua nati sunt, norunt. Neque umquam prorsus, ex quo Brittaniam petierunt Angli, feliciora fuere tempora; dum et fortissimos Christianosque habentes reges cunctis barbaris nationibus essent terrori, et omnium vota ad nuper audita caelestis regni gaudia penderent, et quicumque lectionibus sacris cuperent erudiri, haberent in promtu magistros, qui docerent.

Sed et sonos cantandi in ecclesia, quos eatenus in Cantia tantum noverant, ab hoc tempore per omnes Anglorum ecclesias discere coeperunt; primusque, excepto Iacobo, de quo supra diximus, cantandi magister Nordanhymbrorum ecclesiis Aeddi cognomento Stephanus fuit, invitatus de Cantia a reverentissimo viro Vilfrido, qui primus inter episcopos, qui de Anglorum gente essent, catholicum vivendi morem ecclesiis Anglorum tradere didicit.

Itaque Theodorus perlustrans universa, ordinabat locis oportunis episcopos, et ea, quae minus perfecta repperit, his quoque iuvantibus corrigebat. In quibus et Ceadda episcopum cum argueret non fuisse rite consecratum, respondens ipse voce humillima: «Si me,» inquit, «nosti episcopatum non rite suscepisse, libenter ab officio discedo; quippe qui neque me umquam hoc esse dignum arbitrabar; sed oboedientiae causa iussus subire hoc, quamvis indignus, consensi.» At ille audiens humilitatem responsi eius, dixit non eum episcopatum dimittere debere; sed ipse ordinationem eius denuo catholica ratione consummavit. Eo autem tempore, quo defuncto Deusdedit Doruvernensi ecclesiae episcopus quaerebatur, ordinabatur, mittebatur, Vilfrid quoque de Brittania Galliam ordinandus est missus; et quoniam ante Theodorum rediit, ipse etiam in Cantia presbyteros et diaconos, usquedum archiepiscopus ad sedem suam perveniret, ordinabat. At ipse veniens mox in civitate Hrofi, ubi defuncto Damiano episcopatus iam diu cessaverat, ordinavit virum magis ecclesiasticis disciplinis institutum, et vitae simplicitate contentum, quam in saeculi rebus strenuum cui nomen erat Putta; maxime autem modulandi in ecclesia more Romanorum, quem a discipulis beati papae Gregorii didicerat, peritum.

 

 

CAPUT III.

Ut Ceadda, de quo supra dictum est,

provinciae Merciorum sit episcopus datus;

et de vita et de obitu et sepultura eius.

 

Eo tempore provinciae Merciorum rex Vulfheri praefuit, qui, cum mortuo Iarumanno sibi quoque suisque a Theodoro episcopum dari peteret, non eis novum voluit ordinare episcopum; sed postulavit a rege Osuio, ut illis episcopus Ceadda daretur, qui tunc in monasterio suo, quod est in Lastingae, quietam vitam agebat, Vilfrido administrante episcopatum Eboracensis ecclesiae, nec non et omnium Nordanhymbrorum, sed et Pictorum, quousque rex Osuiu imperium protendere poterat. Et quia moris erat eidem reverentissimo antistiti opus evangelii magis ambulando per loca, quam equitando perficere, iussit eum Theodorus, ubicumque longius iter instaret, equitare, multumque renitentem, studio et amore pii laboris, ipse eum manu sua levavit in equum; quia nimirum sanctum esse virum conperiit, atque equo vehi, quo esset necesse, conpulit. Susceptum itaque episcopatum gentis Merciorum simul et Lindisfarorum Ceadda, iuxta exempla patrum antiquorum, in magna vitae perfectione administrare curavit; cui etiam rex Vulfheri donavit terram L familiarum ad construendum monasterium in loco, qui dicitur Adbaruae, id est Ad Nemus, in provincia Lindissi, in quo usque hodie instituta ab ipso regularis vitae vestigia permanent.

Habuit autem sedem episcopalem in loco, qui vocatur Lyccidfelth, in quo et defunctus ac sepultus est; ubi usque hodie sequentium quoque provinciae illius episcoporum sedes est. Fecerat vero sibi mansionem non longe ab ecclesia remotiorem; in qua secretius cum paucis, id est VII sive VIII, fratribus, quoties a labore et ministerio verbi vacabat, orare ac legere solebat. Qui cum in illa provincia duobus annis ac dimidio ecclesiam gloriosissime rexisset, adfuit superno dispensante iudicio tempus, de quo loquitur Ecclesiastes, quia: «Tempus mittendi lapides, et tempus colligendi.» Supervenit namque clades divinitus missa, quae per mortem carnis vivos ecclesiae lapides de terrenis sedibus ad aedificium caeleste transferret. Cumque plurimis de ecclesia eiusdem reverentissimi antistitis de carne subtractis, veniret hora ipsius, ut transiret ex hoc mundo ad Dominum, contigit die quadam, ut in praefata mansione forte ipse cum uno tantum fratre, cui vocabulum erat Ouini, commoraretur, ceteris eius sociis pro causa oportuna ad ecclesiam reversis. Erat autem idem Ouini monachus magni meriti, et pura intentione supernae retributionis mundum derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua revelaret arcana, dignus, cui fidem narranti audientes accommodarent. Venerat enim cum regina Aedilthryde de provincia Orientalium Anglorum, eratque primus ministrorum, et princeps domus eius. Qui cum crescente fidei fervore saeculo abrenuntiare disponeret, non hoc segniter fecit; sed adeo se mundi rebus exuit, ut relictis omnibus, quae habebat, simplici tantum habitu indutus, et securim atque asciam in manu ferens, veniret ad monasterium eiusdem reverentissimi patris, quod vocatur Laestingaeu. Non enim ad otium, ut quidam, sed ad laborem se monasterium intrare signabat. Quod ipsum etiam facto monstravit; nam quo minus sufficiebat meditationi scripturarum, eo amplius operi manuum studium inpendebat. Denique cum episcopo in praefata mansione pro suae reverentia devotionis inter fratres habitus, cum illi intus lectioni vacabant, ipse foris, quae opus esse videbantur, operabatur. Qui cum die quadam tale aliquid foris ageret, digressis ad ecclesiam sociis, ut dicere coeperam, et episcopus solus in oratorio loci lectioni vel orationi operam daret, divit repente, ut postea referebat, vocem suavissimam cantantium atque laetantium de caelo ad terras usque descendere; quam videlicet vocem ab Euroaustro, id est ab alto brumalis exortus, primo se audisse dicebat, ac deinde paulatim eam sibi adpropiare, donec ad tectum usque oratorii, in quo erat episcopus, perveniret; quod ingressa, totum implevit, atque in gyro circumdedit. At ille dum sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audivit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae canticum, et ipsa, qua venerat, via ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reverti. Qui cum aliquantulum horae quasi adtonitus maneret, et, quid haec essent, solerti animo scrutaretur, aperuit episcopus fenestram oratorii, et sonitum manu faciens, ut saepius consueverat, siqui foris esset, ad se intrare praecepit. Introivit ille concitus, cui dixit antistes: «Vade cito ad ecclesiam, et hos VII fratres huc venire facito; tu quoque simul adesto.» Qui cum venissent, primo admonuit eos, ut virtutem dilectionis et pacis ad invicem et ad omnes fideles servarent; instituta quoque disciplinae regularis, quae vel ab ipso didicissent, et in ipso vidissent, vel in patrum praecedentium factis sive dictis invenissent, indefessa instantia sequerentur.

Deinde subiunxit diem sui obitus iam proxime instare. «Namque hospes,» inquit, «ille amabilis, qui fratres nostros visitare solebat, ad me quoque hodie venire, meque de saeculo evocare dignatus est. Propter quod revertentes ad ecclesiam dicite fratribus, ut et meum exitum Domino precibus commendent, et suum quoque exitum, cuius hora incerta est, vigiliis, orationibus, bonis operibus praevenire meminerint.» Cumque haec et huiusmodi plura loqueretur, atque illi percepta eius benedictione iam multum tristes exissent, rediit ipse solus, qui carmen caeleste audierat, et prosternens se in terram : «Obsecro,» inquit, «pater; licet aliquid interrogare?» «Interroga,» inquit, «quod vis.» At ille: «Obsecro,» inquit, «ut dicas, quod erat canticum illud laetantium, quod audivi, venientium de caelis super oratorium hoc, et post tempus redeuntium ad caelos?» Respondet ille: «Si vocem carminis audisti, et caelestes supervenire coetus cognovisti, praecipio tibi in nomine Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas. Re vera autem angelorum fuere spiritus, qui me ad caelestia, quae semper amabam, ac desiderabam, praemia vocare venerunt, et post dies VII se redituros, ac me secum adducturos esse promiserunt.» Quod quidem ita, ut dictum ei erat, opere conpletum est. Nam confestim langore corporis tactus est, et hoc per dies ingravescente, septimo, ut promissum ei fuerat, die, postquam obitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione munivit, soluta ab ergastulo corporis anima sancta, ducentibus, ut credi fas est, angelis comitibus aeterna gaudia petivit. Non autem mirum, si diem mortis vel potius diem Domini laetus aspexit, quem semper, usquedum veniret, sollicitus expectare curavit.

Namque inter plura continentiae, humilitatis, doctrinae, orationum, voluntariae paupertatis, et ceterarum virtutum merita, in tantum erat timori Domini subditus, in tantum novissimorum suorum in omnibus operibus suis memor, ut, sicut mihi frater quidam de his, qui me in scripturis erudiebant, et erat in monasterio ac magisterio illius educatus, vocabulo Trumberct, referre solebat, si forte legente eo vel aliud quid agente, repente flatus venti maior adsurgeret, continuo misericordiam Domini invocaret, et eam generi humano propitiari rogaret. Si autem violentior aura insisteret, iam clauso codice procideret in faciem, atque obnixius orationi incumberet. At si procella fortior aut nimbus perurgeret, vel etiam corusci ac tonitrua terras et aera terrerent, tunc veniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aeris rediret, fixa mente vacaret. Cumque interrogaretur a suis, quare hoc faceret, respondebat: «Non legistis, quia "intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam; misit sagittas suas, et dissipavit eos, fulgora multiplicavit, et conturbavit eos?" Movet enim aera Dominus, ventos excitat, iaculatur fulgora, de caelo intonat, ut terrigenas ad timendum se suscitet, ut corda eorum in memoriam futuri iudicii revocet, ut superbiam eorum dissipet, et conturbet audaciam, reducto ad mentem tremendo illo tempore, quando ipse caelis ac terris ardentibus venturus est in nubibus, in potestate magna et maiestate, ad iudicandos vivos et mortuos.

Propter quod,» inquit, «oportet nos admonitioni eius caelesti, debito cum timore et amore respondere; ut, quoties aere commoto manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis vitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.» Convenit autem revelationi et relationi praefati fratris de obitu huius antistitis etiam sermo reverentissimi patris Ecgbercti, de quo supra diximus, qui dudum cum eodem Ceadda adulescente, et ipse adulescens in Hibernia monachicam in orationibus et continentia, et meditatione divinarum scripturarum vitam sedulus agebat. Sed illo postmodum patriam reverso, ipse peregrinus pro Domino usque ad finem vitae permansit. Cum ergo veniret ad eum longo post tempore gratia visitationis de Brittania vir sanctissimus et continentissimus, vocabulo Hygbald, qui erat abbas in provincia Lindissi, et ut sanctos decebat, de vita priorum patrum sermonem facerent, atque hanc aemulari gauderent, intervenit mentio reverentissimi antistitis Ceadda, dixitque Ecgberct: «Scio hominem in hac insula adhuc in carne manentem, qui, cum vir ille de mundo transiret, vidit animam Ceddi fratris ipsius cum agmine angelorum descendere de caelo, et adsumta secum anima eius, ad caelestia regna redire.» Quod utrum de se an de alio aliquo diceret, nobis manet incertum, dum tamen hoc, quod tantus vir dixit, quia verum sit, esse non possit incertum.

Obiit autem Ceadda sexto die Nonarum Martiarum, et sepultus est primo quidem iuxta ecclesiam sanctae Mariae; sed postmodum constructa ibidem ecclesia beatissimi apostolorum principis Petri, in eandem sunt eius ossa translata. In quo utroque loco, ad indicium virtutis illius, solent crebra sanitatum miracula operari. Denique nuper freneticus quidam, dum per cuncta errando discurreret, devenit ibi vespere, nescientibus sive non curantibus loci custodibus, et ibi tota nocte requiescens, mane sanato sensu egressus, mirantibus et gaudentibus cunctis, quid ibi sanitatis Domino largiente consequeretur, ostendit. Est autem locus idem sepulchri tumba lignea in modum domunculi facta coopertus, habente foramen in pariete, per quod solent hi, qui causa devotionis illo adveniunt, manum suam inmittere, ac partem pulveris inde adsumere; quam cum in aquas miserint, atque has infirmantibus iumentis sive hominibus gustandas dederint, mox infirmitatis ablata molestia, cupitae sospitatis gaudia redibunt.

In cuius locum ordinavit Theodorus Uynfridum, virum bonum ac modestum, qui, sicut prodecessores eius, provinciis Merciorum et Mediterraneorum Anglorum et Lindisfarorum episcopatus officio praeesset; in quibus cunctis Vulfheri, qui adhuc supererat, sceptrum regni tenebat. Erat autem Uynfrid de clero eius, cui ipse successerat, antistitis, et diaconatus officio sub eo non pauco tempore fungebatur.

 

 

CAPUT IV.

Ut Colman episcopus, relicta Brittania,

duo monasteria in Scottia, unum Scottis; alterum

Anglis, quos secum adduxerat, fecerit.

 

Interea Colmanus, qui de Scottia erat episcopus, relinquens Brittaniam, tulit secum omnes, quos in Lindisfarnensium insula congregaverat Scottos; sed et de gente Anglorum viros circiter XXX, qui utrique monachicae conversationis erant studiis inbuti. Et relictis in ecclesia sua fratribus aliquot, primo venit ad insulam Hii, unde erat ad praedicandum verbum Anglorum genti destinatus.

Deinde secessit ad insulam quandam parvam, quae ad occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta, sermone Scottico Inisboufinde, id est insula vitulae albae, nuncupatur. In hanc ergo perveniens, construxit monasterium, et monachos inibi, quos de utraque natione collectos adduxerat, collocavit. Qui cum invicem concordare non possent, eo quod Scotti tempore aestatis, quo fruges erant colligendae, relicto monasterio per nota sibi loca dispersi vagarentur, at vero hieme succedente redirent, et his, quae Angli praeparaverant, communiter uti desiderarent; quaesivit Colmanus huic dissensioni remedium, et circuiens omnia prope vel longe, invenit locum in Hibernia insula aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Magaco nominatur; emitque partem eius non grandem, ad constituendum ibi monasterium, a comite, ad cuius possessionem pertinebat; ea condicione addita, ut pro ipso etiam, qui eis locum commodaret, consistentes ibi monachi Domino preces offerrent. Et constructo statim monasterio, iuvante etiam comite ac vicinis omnibus, Anglos ibidem locavit, relictis in praefata insula Scottis.

Quod videlicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur incolis.

Ipsum namque est, quod nunc grande de modico effectum, Muigaco consuete vocatur, et conversis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de provincia Anglorum ibidem collecti, ad exemplum venerabilium patrum sub regula et abbate canonico in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum vivant.

 

 

CAPUT V.

De morte Osuiu et Ecgbercti regum;

et de synodo facta ad locum Herutforda, cui

praesidebat archiepiscopus Theodorus.

 

Anno dominicae incarnationis DCLXXmo, qui est annus secundus ex quo Brittaniam venit Theodorus, Osuiu rex Nordanhymbrorum pressus est infirmitate, qua et mortuus est anno aetatis suae LVIIIo. Qui in tantum eo tempore tenebatur amore Romanae et apostolicae institutionis, ut, si ab infirmitate salvaretur, etiam Romam venire, ibique ad loca sancta vitam finire disponeret, Vilfridumque episcopum ducem sibi itineris fieri, promissa non parva pecuniarum donatione, rogaret. Qui defunctus die XV Kalendarum Martiarum Ecgfridum filium regni heredem reliquit; cuius anno regni IIIo, Theodorus cogit concilium episcoporum, una cum eis, qui canonica patrum statuta et diligerent, et nossent, magistris ecclesiae pluribus. Quibus pariter congregatis, diligenter ea, quae unitati pacis ecclesiasticae congruerent, eo quo pontificem decebat, animo, coepit observanda docere. Cuius synodicae actionis huiusmodi textus est:

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, regnante in perpetuum ac gubernante suam ecclesiam eodem Domino Iesu Christo, placuit convenire nos iuxta morem canonum venerabilium, tractaturos de necessariis ecclesiae negotiis. Convenimus autem die XXoIIIIo mensis Septembris, indictione prima, in loco, qui dicitur Herutford; ego quidem Theodorus, quamvis indignus, ab apostolica sede destinatus Doruvernensis ecclesiae episcopus, et consacerdos ac frater noster, reverentissimus Bisi, Orientalium Anglorum episcopus; quibus etiam frater et consacerdos noster Vilfrid, Nordanhymbrorum gentis episcopus, per proprios legatarios adfuit. Adfuerunt et fratres ac consacerdotes nostri, Putta, episcopus castelli Cantuariorum, quod dicitur Hrofesc┼"stir, Leutherius, episcopus Occidentalium Saxonum, Uynfrid, episcopus provinciae Merciorum.

Cumque in unum convenientes iuxta ordinem quique suum resedissemus: «Rogo,» inquam, «dilectissimi fratres, propter timorem et amorem Redemtoris nostri, ut in commune omnes pro nostra fide tractemus; ut, quaeque decreta ac definita sunt a sanctis ac probabilibus patribus, incorrupte ab omnibus nobis serventur.» Haec et alia quamplura, quae ad caritatem pertinebant, unitatemque ecclesiae conservandam, prosccutus sum. Cumque explessem praelocutionem, interrogavi unumquemque eorum per ordinem, si consentirent ea, quae a patribus canonice sunt antiquitus decreta, custodire. Ad quod omnes consacerdotes nostri respondentes dixerunt: «Optime omnibus placet, quaeque definierunt sanctorum canones patrum, nos quoque omnes alacri animo libentissime servare.»

Quibus statim protuli eundem librum canonum, et ex eodem libro X capitula, quae per loca notaveram, quia maxime nobis necessaria sciebam, illis coram ostendi, et, ut haec diligentius ab omnibus susciperentur, rogavi.

Primum capitulum: «Ut sanctum diem paschae in commune omnes servemus dominica post XIIIIam lunam mensis primi.»

Secundum: «Ut nullus episcoporum parrochiam alterius invadat, sed contentus sit gubernatione creditae sibi plebis.»

III: «Ut, quaeque monasteria Deo consecrata sunt, nulli episcoporum liceat ea in aliquo inquietare, nec quicquam de eorum rebus violenter abstrahere.»

IIII: «Ut ipsi monachi non migrent de loco ad locum, hoc est de monasterio ad monasterium, nisi per dimissionem proprii abbatis; sed in ea permaneant oboedientia, quam tempore suae conversionis promiserunt.»

V: «Ut nullus clericorum relinquens proprium episcopum, passim quolibet discurrat, neque alicubi veniens absque commendaticiis litteris sui praesulis suscipiatur. Quod si semel susceptus noluerit invitatus redire, et susceptor, et is, qui susceptus est, excommunicationi subiacebit.»

VI: «Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato; nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale, absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.»

VII: «Ut bis in anno synodus congregetur. Sed quia diversae causae inpediunt, placuit omnibus in commune, ut Kalendis Augustis in loco, qui appellatur Clofeshoch, semel in anno congregemur.»

VIII: «Ut nullus episcoporum se praeferat alteri per ambitionem; sed omnes agnoscant tempus et ordinem consecrationis suae.»

VIIII capitulum in commune tractatum est: «Ut plures episcopi crescente numero fidelium augerentur»; sed de hac re ad praesens siluimus.

X capitulum pro coniugiis: «Ut nulli liceat nisi legitimum habere conubium. Nullus incestum faciat, nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum evangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisquam propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si Christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur; sed ita permaneat, aut propriae reconcilietur coniugi.»

His itaque capitulis in commune tractatis ac definitis, ut nullum deinceps ab aliquo nostrum oriatur contentionis scandalum, aut alia pro aliis divulgarentur, placuit, ut, quaeque definita sunt, unusquisque nostrum manus propriae subscriptione confirmaret. Quam sententiam definitionis nostrae Titillo notario scribendam dictavi.

Actum in mense et indictione supra scripta. Quisquis igitur contra hanc sententiam, iuxta decreta canonum, nostra etiam consensione ac subscriptione manus nostrae confirmatam, quoquo modo venire, eamque infringere temtaverit, noverit se ab omni officio sacerdotali et nostra societate separatum. Divina nos gratia in unitate sanctae suae ecclesiae viventes custodiat incolumes.

Facta est autem haec synodus anno ab incarnatione Domini DCLXX tertio, quo anno rex Cantuariorum Ecgberct mense Iulio obierat, succedente in regnum fratre Hlothere, quod ipse annos XI et menses VII tenuit. Bisi autem episcopus Orientalium Anglorum, qui in praefata synodo fuisse perhibetur, ipse erat successor Bonifatii, cuius supra meminimus, vir multae sanctitatis et religionis. Nam Bonifatio post X et VII episcopatus sui annos defuncto, episcopus ipse pro eo, Theodoro ordinante, factus est. Quo adhuc superstite, sed gravissima infirmitate ab administrando episcopatu prohibito, duo sunt pro illo, Aecci et Baduuini, electi et consecrati episcopi; ex quo usque hodie provincia illa duos habere solet episcopos.

 

 

CAPUT VI.

Ut deposito Uynfrido, Saexuulf

episcopatum eius acceperit, et Earconuald Orientalibus

Saxonibus sit episcopus datus.

 

Non multo post haec elapso tempore, offensus a Uynfrido Merciorum episcopo per meritum cuiusdam inoboedientiae, Theodorus archiepiscopus deposuit eum de episcopatu post annos accepti episcopatus non multos; et in loco eius ordinavit episcopum Sexuulfum, qui erat constructor et abbas monasterii, quod dicitur Medeshamstedi, in regione Gyruiorum. Depositus vero Uynfrid rediit ad monasterium suum, quod dicitur Adbaruae, ibique in optima vitam conversatione finivit.

Tum etiam Orientalibus Saxonibus, quibus eo tempore praefuerunt Sebbi et Sigheri, quorum supra meminimus, Earconualdum constituit episcopum in civitate Lundonia; cuius videlicet viri, et in episcopatu, et ante episcopatum, vita et conversatio fertur fuisse sanctissima, sicut etiam nunc caelestium signa virtutum indicio sunt. Etenim usque hodie feretrum eius caballarium, quo infirmus vehi solebat, servatum a discipulis eius, multos febricitantes, vel alio quolibet incommodo fessos, sanare non desistit. Non solum autem subpositi eidem feretro, vel adpositi curantur egroti, sed et astulae de illo abscissae, atque ad infirmos adlatae citam illis solent adferre medellam.

Hic sane priusquam episcopus factus esset, duo praeclara monasteria, unum sibi, alterum sorori suae Aedilburgae construxerat, quod utrumque regularibus disciplinis optime instituerat; sibi quidem in regione Sudergeona, iuxta fluvium Tamensem, in loco, qui vocatur Cerotaesei, id est Ceroti insula; sorori autem in Orientalium Saxonum provincia, in loco, qui nuncupatur In Berecingum, in quo ipsa Deo devotarum mater ac nutrix posset existere feminarum. Quae suscepto monasterii regimine, condignam se in omnibus episcopo fratre, et ipsa recte vivendo, et subiectis regulariter ac pie consulendo praebuit; ut etiam caelestia indicio fuere miracula.

 

 

CAPUT VII.

Ut in monasterio Bericinensi,

ubi corpora sanctimonialium feminarum poni

deberent, coelesti sit luce monstratum.

 

In hoc etenim monasterio plura virtutum sunt signa patrata, quae et ad memoriam aedificationemque sequentium ab his, qui novere, descripta habentur a multis; e quibus et nos aliqua historiae nostrae ecclesiasticae inserere curavimus. Cum tempestas saepe dictae cladis late cuncta depopulans, etiam partem monasterii huius illam, qua viri tenebantur, invasisset, et passim cotidie raperentur ad Dominum; sollicita mater congregationis, qua hora etiam eam monasterii partem, qua ancellarum Dei caterva a virorum erat secreta contubernio, eadem plaga tangeret, crebrius in conventu sororum perquirere coepit, quo loci in monasterio corpora sua poni, et cymiterium fieri vellent, cum eas eodem, quo ceteros exterminio raptari e mundo contingeret. Cumque nihil certi responsi, tametsi saepius inquirens, a sororibus accepisset, accepit ipsa cum omnibus certissimum supernae provisionis responsum. Cum enim nocte quadam, expletis matutinae laudis psalmodiis, egressae de oratorio famulae Christi, ad sepulchra fratrum, qui eas ex hac luce praecesserant, solitas Domino laudes decantarent, ecce subito lux emissa caelitus, veluti linteum magnum, venit super omnes, tantoque eas stupore perculit, ut etiam canticum, quod canebant, tremefactae intermitterent. Ipse autem splendor emissae lucis, in cuius conparatione sol meridianus videri posset obscurus, non multo post illo elevatus de loco, in meridianum monasterii, hoc est ad occidentem oratorii, secessit, ibique aliquandiu remoratus, et ea loca operiens, sic videntibus cunctis ad caeli se alta subduxit; ut nulli esset dubium, quin ipsa lux, quae animas famularum Christi esset ductura vel susceptura in caelis, etiam corporibus earum locum, in quo requietura, et diem resurrectionis essent expectatura, monstraret. Cuius radius lucis tantus extitit, ut quidam de fratribus senior, qui ipsa hora in oratorio eorum cum alio iuniore positus fuerat, referret mane, quod ingressi per rimas ostiorum vel fenestrarum radii lucis, omnem diurni luminis viderentur superare fulgorem.

 

 

CAPUT VIII.

Ut in eodem monasterio puerulus moriens,

virginem quae se erat secutura, clamaverit; utque alia de corpore

egressura, iam particulam futurae lucis aspexerit.

 

Erat in eodem monasterio puer trium circiter non amplius annorum, Aesica nomine, qui propter infantilem adhuc aetatem in virginum Deo dedicatarum solebat cella nutriri, ibique meditari. Hic praefata pestilentia tactus, ubi ad extrema pervenit, clamavit tertio unam de consecratis Christo virginibus, proprio eam nomine quasi praesentem alloquens, «Eadgyd, Eadgyd, Eadgyd»; et sic terminans temporalem vitam, intravit aeternam. At virgo illa, quam moriens vocabat, mox in loco, quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso, quo vocitata est die de hac luce subtracta, et illum, qui se vocavit, ad regnum caeleste secuta est.

Item quaedam ex eisdem ancellis Dei, cum praefato tacta morbo, atque ad extrema esset perducta, coepit subito circa mediam noctem clamare his, quae sibi ministrabant, petens, ut lucernam, quae inibi accensa erat, extinguerent. Quod cum frequenti voce repeteret, nec tamen ei aliquis obtemperaret, ad extremum intulit: «Scio, quod me haec insana mente loqui arbitramini; sed iam nunc non ita esse cognoscite; nam vere dico vobis, quia domum hanc tanta luce inpletam esse perspicio, ut vestra illa lucerna mihi omnimodis esse videatur obscura.» Et cum ne adhuc quidem talia loquenti quisquam responderet, vel adsensum praeberet, iterum dixit: «Accendite ergo lucernam illam, quamdiu vultis; attamen scitote, quia non est mea; nam mea lux, incipiente aurora, mihi adventura est.» Coepitque narrare, quia apparuerit sibi quidam vir Dei, qui eodem anno fuerat defunctus, dicens, quod adveniente diluculo perennem esset exitura ad lucem. Cuius veritas visionis cita circa exortum diei puellae morte probata est.

 

 

CAPUT IX.

Quae sint ostensa coelitus signa cum et ipsa mater

congregationis illius e mundo transiret.

 

Cum autem et ipsa mater pia Deo devotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit visio miranda cuidam de sororibus, cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem monasterio commorata, et ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate Deo servire satagebat, et adiutrix disciplinae regularis eidem matri existere, minores docendo vel castigando curabat. Cuius ut virtus, iuxta apostolum, in infirmitate perficeretur, tacta est repente gravissimo corporis morbo, et per annos VIIII pia Redemtoris nostri provisione multum fatigata; videlicet ut, quicquid in ea vitii sordidantis inter virtutes per ignorantiam vel incuriam resedisset, totum hoc caminus diutinae tribulationis excoqueret. Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, vidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone involutum in sublime ferri, elatum videlicet de domo, in qua sorores pausare solebant. Cumque diligentius intueretur, quo trahente levaretur sursum haec, quam contemplabatur species corporis gloriosi, vidit, quasi funibus auro clarioribus in superna tolleretur, donec caelis patentibus introducta, amplius ab illa videri non potuit. Nec dubium remansit cogitanti de visione, quin aliquis de illa congregatione citius esset moriturus, cuius anima per bona, quae fecisset, opera, quasi per funes aureos levanda esset ad caelos; quod re vera ita contigit. Nam non multis interpositis diebus, Deo dilecta mater congregationis ipsius, ergastulo carnis educta est; cuius talem fuisse constat vitam, ut nemo, qui eam noverit, dubitare debeat, quin ei exeunti de hac vita caelestis patriae patuerit ingressus.

In eodem quoque monasterio quaedam erat femina sanctimonialis, et ad saeculi huius dignitatem nobilis, et in amore futuri saeculi nobilior; quae ita multis iam annis omni corporis fuerat officio destituta, ut ne unum quidem movere ipsa membrum valeret. Haec ubi corpus abbatissae venerabilis in ecclesiam delatum, donec sepulturae daretur, cognovit, postulavit se illo adferri, et in modum orantium ad illud adclinari. Quod dum fieret, quasi viventem adlocuta, rogavit, ut apud misericordiam pii Conditoris inpetraret, se a tantis tamque diutinis cruciatibus absolvi. Nec multo tardius exaudita est; nam post dies XII et ipsa educta ex carne temporales adflictiones aeterna mercede mutavit.

Cum vero praefata Christi famula Torctgyd tres adhuc annos post obitum dominae in hac vita teneretur, in tantum ea, quam praediximus, infirmitate decocta est, ut vix ossibus hereret; ad ultimum, cum tempus iam resolutionis eius instaret, non solum membrorum ceterorum, sed et linguae motu caruit. Quod dum tribus diebus et totidem noctibus ageretur, subito visione spiritali recreata, os et oculos aperuit; aspectansque in caelum, sic ad eam, quam intuebatur, visionem coepit loqui: «Gratus mihi est multum adventus tuus, et bene venisti.» Et hoc dicto parumper reticuit, quasi responsum eius, quem videbat et cui loquebatur, expectans.

Rursumque, quasi leviter indignata, subiunxit: «Nequaquam hoc laeta ferre queo.» Rursumque modicum silens, tertio dixit: «Si nullatenus hodie fieri potest, obsecro, ne sit longum spatium in medio.» Dixit, et, sicut antea, parum silens, ita sermonem conclusit: «Si omnimodis ita definitum est, neque hanc sententiam licet inmutari, obsecro, ne amplius quam haec solummodo proxima nox intersit.» Quibus dictis, interrogata a circumsedentibus, cum quo loqueretur: «Cum carissima,» inquit, «mea matre Aedilburge.» Ex quo intellexere, quod ipsa ei tempus suae transmigrationis proximum nuntiare venisset. Nam et ita, ut rogabat, transacta una die et nocte, soluta carnis simul et infirmitatis vinculis ad aeternae gaudia salutis intravit.

 

 

CAPUT X.

Ut ad cymiterium eiusdem monasterii orans

caeca lumen receperit.

 

Successit autem Aedilburgi in officio abbatissae devota Deo famula, nomine Hildilid, multisque annis, id est usque ad ultimam senectutem, eidem monasterio strenuissime, et in observantia disciplinae regularis, et in earum, quae ad communes usus pertinent, rerum providentia praefuit. Cui cum propter angustiam loci, in quo monasterium constructum est, placuisset, ut ossa famulorum famularumque Christi, quae ibidem fuerant tumulata, tollerentur, et transferrentur omnia in ecclesiam beatae Dei genetricis, unoque conderentur in loco; quoties ibi claritas luminis caelestis, quanta saepe flagrantia mirandi apparuerit odoris, quae alia sint signa ostensa, in ipso libro, de quo haec excerpsimus, quisque legerit, inveniet.

Sane nullatenus praetereundum arbitror miraculum sanitatis, quod ad ipsum cymiterium Deo dicatae congregationis factum idem libellus refert. Erat quippe in proximo comes quidam, cuius uxor ingruente oculis caligine subita, tantum per dies eadem molestia crebrescente gravata est, ut ne minimam quidem lucis alicuius posset particulam videre. Cui, dum aliquandiu caecitatis huius nocte clausa maneret, repente venit in mentem, quia, si ad monasterium delata virginum sanctimonalium, ad reliquias sanctorum peteret, perditam posset recipere lucem. Nec distulit, quin continuo, quod mente conceperat, expleret. Perducta namque a puellis suis ad monasterium, quia in proximo erat, ubi fidem suae sanationis integram se habere professa est, introducta est ad cymiterium; et, cum ibidem diutius flexis genibus oraret, nihilo tardius meruit exaudiri. Nam exsurgens ab oratione, priusquam exiret de loco, petitae lucis gratiam recepit; et quae famularum manibus adducta fuerat, ipsa libero pedum incessu domum laeta reversa est; quasi ad hoc solummodo lucem amitteret temporalem, ut, quanta sanctos Christi lux in caelis, quae gratia virtutis possideret, sua sanatione demonstraret.

 

 

CAPUT XI.

Ut rex eiusdem provinciae Sebbi, in monachica

vitam conversatione finierit.

 

Eo tempore praeerat regno Orientalium Saxonum, ut idem etiam libellus docet, vir multum Deo devotus, nomine Sebbi, cuius supra meminimus. Erat enim religiosis actibus, crebris precibus, piis elimosynarum fructibus plurimum intentus; vitam privatam et monachicam cunctis regni divitiis et honoribus praeferens, quam et olim iam, si non obstinatus coniugis animus divortium negaret, relicto regno subisset. Unde multis visum et saepe dictum est, quia talis animi virum, episcopum magis quam regem ordinari deceret.

Cumque annos XXX in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus est; ammonuitque coniugem, ut vel tunc divino se servitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti, vel potius mundo servire non possent. Quod dum egre inpetraret ab ea, venit ad antistitem Lundoniae civitatis, vocabulo Valdheri, qui Erconualdo successerat; et per eius benedictionem habitum religionis, quem diu desiderabat, accepit. Attulit autem eidem et summam pecuniae non parvam pauperibus erogandam, nil omnimodis sibi reservans; sed pauper spiritu magis propter regnum caelorum manere desiderans.

Qui cum ingravescente praefata egritudine, diem sibi mortis inminere sensisset, timere coepit homo animi regalis, ne ad mortem veniens tanto adfectus dolore aliquid indignum suae personae vel ore proferret, vel aliorum motu gereret membrorum. Unde accito ad se praefato urbis Lundoniae, in qua tunc ipse manebat, episcopo, rogavit, ne plures eo moriente quam ipse episcopus et duo sui ministri adessent. Quod dum episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post idem vir Dei, dum membra sopori dedisset, vidit visionem consolatoriam, quae omnem ei anxietatem memoratae sollicitudinis auferret, insuper et, qua die esset hanc vitam terminaturus, ostenderet. Vidit enim, ut post ipse referebat, tres ad se venisse viros claro indutos habitu; quorum unus residens ante lectulum eius, stantibus his, qui secum advenerant, comitibus, et interrogantibus de statu eius, quem languentem visitare venerant, dixit, quod anima eius, et sine ullo dolore, et cum magno lucis splendore esset egressura de corpore; sed et tertium exinde diem, quo esset moriturus, insinuavit. Quod ita utrumque, ut ex visione didicit, conpletum est. Nam die dehinc tertio, conpleta hora nona, subito quasi leviter obdormiens, sine ullo sensu doloris emisit spiritum.

Cuius corpori tumulando praeparaverant sarcofagum lapideum; sed cum huic corpus inponere coepissent, invenerunt hoc mensura palmi longius esse sarcofago. Dolantes ergo lapidem in quantum valebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum mensuram digitorum.

Sed nec sic quidem corpus capiebat. Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant aut aliud quaerere loculum, aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo breviare, donec ipso loculo caperetur. Sed mira res et non nisi caelitus facta, ne aliquid horum fieri deberet, prohibuit. Nam subito adstante episcopo, et filio regis eiusdem ac monachi Sighardo, qui post illum cum fratre Suefredo regnavit, et turba hominum non modica, inventum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam cervical posset interponi; a parte vero pedum mensura IIII digitorum in sarcofago corpus excederet. Conditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus monitis caelestia sperare didicerat.

 

 

CAPUT XII.

Ut episcopatum Occidentalium Saxonum

pro Leutherio Haeddi, episcopatum Hrofensis Ecclesiae pro

Putta Cuichelm, et pro ipso Gefmund acceperit: et

qui tunc Nordanhymbrorum fuerint episcopi.

 

Quartus Occidentalium Saxonum antistes Leutherius fuit. Siquidem primus Birinus, secundus Agilberctus, tertius exstitit Vini. Cumque mortuus esset Coinualch, quo regnante idem Leutherius episcopus factus est, acceperunt subreguli regnum gentis, et divisum inter se tenuerunt annis circiter X; ipsisque regnantibus defunctus est ille, et episcopatu functus Haeddi pro eo, consecratus a Theodoro in civitate Lundonia. Cuius episcopatus tempore devictis atque amotis subregulis, Caedualla suscepit imperium, et, cum duobus annis hoc tenuisset, tandem superni regni amore conpunctus reliquit, eodem adhuc praesule ecclesiam gubernante; ac Romam abiens, ibi vitam finivit, ut in sequentibus latius dicendum est.

Anno autem dominicae incarnationis DCLXXVI, cum Aedilred rex Merciorum, adducto maligno exercitu, Cantiam vastaret et ecclesias ac monasteria sine respectu pietatis vel divini timoris fedaret, civitatem quoque Hrofi, in qua erat Putta episcopus, quamvis eo tempore absens, communi clade absumsit. Quod ille ubi conperiit, ecclesiam videlicet suam rebus ablatis omnibus depopulatam, divertit ad Sexuulfum Merciorum antistitem, et accepta ab eo possessione ecclesiae cuiusdam et agelli non grandis, ibidem in pace vitam finivit, nil omnino de restaurando episcopatu suo agens; quia, sicut et supra diximus, magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius; sed in illa solum ecclesia Deo serviens, et ubicumque rogabatur, ad docenda ecclesiae carmina divertens. Pro quo Theodorus in civitate Hrofi Cuichelmum consecravit episcopum. Sed illo post non multum temporis prae inopia rerum ab episcopatu decedente, atque ad alia loca secedente, Gebmundum pro eo substituit antistitem.

Anno dominicae incarnationis DCLXXVIII, qui est annus imperii regis Ecgfridi VIII., apparuit mense Augusto stella, quae dicitur cometa; et tribus mensibus permanens, matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam praeferens. Quo etiam anno orta inter ipsum regem Ecgfridum et reverentissimum antistitem Vilfridum dissensione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus, et duo in locum eius substituti episcopi, qui Nordanhymbrorum genti praeessent; Bosa videlicet, qui Derorum, et Eata, qui Berniciorum provinciam gubernaret; hic in civitate Eburaci, ille in Hagustaldensi sive in Lindisfarnensi ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti. Cum quibus et Eadhaed in provinciam Lindisfarorum. quam nuperrime rex Ecgfrid, superato in bello et fugato Vulfhere, obtinuerat, ordinatur episcopus. Et hunc primum eadem provincia proprium accepit praesulem, II Ediluini, III Eadgarum, IIII Cyniberctum, quem in praesenti habet. Habebat enim ante Eadhaedum antistitem Sexuulfum, qui etiam Merciorum et Mediterraneorum Anglorum simul episcopus fuit; unde et expulsus de Lindissi, in illarum provinciarum regimine permansit. Ordinati sunt autem Eadhaed, Bosa, et Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro; qui etiam post tres abscessionis Vilfridi annos, horum numero duos addidit antistites, Tunberctum ad ecclesiam Hagustaldensem, remanente Eata ad Lindisfarnensem, et Trumuini ad provinciam Pictorum, quae tunc temporis Anglorum erat imperio subiecta. Eadhaedum de Lindissi reversum, eo quod Aedilred provinciam recepisset, Hrypensi ecclesiae praefecit.

 

 

CAPUT XIII.

Ut Uilfrid episcopus provinciam Australium

Saxonum ad Christum converterit.

 

Pulsus est autem ab episcopatu suo Vilfrid, et multa diu loca pervagatus, Romam adiit, Brittaniam rediit; et si propter inimicitias memorati regis in patria sive parrochia sua recipi non potuit, non tamen ab evangelizandi potuit ministerio cohiberi; siquidem divertens ad provinciam Australium Saxonum, quae post Cantuarios ad austrum et ad occidentem usque ad Occidentales Saxones pertingit, habens terram familiarum VII milium, et eo adhuc tempore paganis cultibus serviebat; huic verbum fidei et lavacrum salutis ministrabat. Erat autem rex gentis ipsius Aedilualch, non multo ante baptizatus in provincia Merciorum, praesente ac suggerente rege Vulfhere a quo etiam egressus de fonte, loco filii susceptus est; in cuius signum adoptionis duas illi provincias donavit, Vectam videlicet insulam, et Meanuarorum provinciam in gente Occidentalium Saxonum. Itaque episcopus, concedente, immo multum gaudente rege, primos provinciae duces ac milites sacrosancto fonte abluebat; verum presbyteri Eappa, et Padda, et Burghelm, et Oiddi ceteram plebem, vel tunc vel tempore sequente baptizabant. Porro regina, nomine Eabae, in sua, id est Huicciorum provincia fuerat baptizata. Erat autem filia Eanfridi fratris anheri, qui ambo cum suo populo Christiani fuere. Ceterum tota provincia Australium Saxonum divini nominis et fidei erat ignara.

Erat autem ibi monachus quidam de natione Scottorum, vocabulo Dicul, habens monasteriolum permodicum in loco, qui vocatur Bosanhamm, silvis et mari circumdatum, et in eo fratres V sive VI, in humili et paupere vita Domino famulantes. Sed provincialium nullus eorum vel vitam aemulari, vel praedicationem curabat audire.

Evangelizans autem genti episcopus Vilfrid, non solum eam ab erumna perpetuae damnationis, verum et a clade infanda temporalis interitus eripuit. Siquidem tribus annis ante adventum eius in provinciam nulla illis in locis pluvia ceciderat, unde et fames acerbissima plebem invadens impia nece prostravit. Denique ferunt, quia saepe XL simul aut L homines inedia macerati procederent ad praecipitium aliquod sive ripam maris, et iunctis misere manibus, pariter omnes aut ruina perituri, aut fluctibus obsorbendi deciderent. Verum ipso die, quo baptisma fidei gens suscepit illa, descendit pluvia serena, sed copiosa, refloruit terra, rediit viridantibus arvis annus laetus et frugifer. Sicque abiecta prisca superstitione, exsufflata idolatria, cor omnium et caro omnium exultaverunt in Deum vivum; intellegentes eum, qui verus est Deus, et interioribus se bonis et exterioribus caelesti gratia ditasse. Nam et antistes cum venisset in provinciam, tantamque ibi famis poenam videret, docuit eos piscando victum quaerere. Namque mare et flumina eorum piscibus abundabant; sed piscandi peritia genti nulla nisi ad anguillas tantum inerat. Collectis ergo undecumque retibus anguillaribus, homines antistitis miserunt in mare, et divina se iuvante gratia, mox cepere pisces diversi generis CCC. Quibus trifariam divisis, C pauperibus dederunt, centum his, a quibus retia acceperant, centum in suos usus habebant. Quo beneficio multum antistes cor omnium in suum convertit amorem, et libentius eo praedicante caelestia sperare coeperunt, cuius ministerio temporalia bona sumserunt.

Quo tempore rex Aedilualch donavit reverentissimo antistiti Vilfrido terram LXXXVII familiarum, ubi suos homines, qui exules vagabantur, recipere posset, vocabulo Selaeseu quod dicitur Latine insula vituli marini. Est enim locus undique mari circumdatus praeter ab occidente, unde habet ingressum amplitudinis quasi iactus fundae; qualis locus a Latinis paeninsula, a Grecis solet cherronesos vocari. Hunc ergo locum cum accepisset episcopus Vilfrid, fundavit ibi monasterium, ac regulari vita instituit, maxime ex his, quos secum adduxerat, fratribus; quod usque hodie successores eius tenere noscuntur. Nam ipse illis in partibus annos V, hoc est usque ad mortem Ecgfridi regis, merito omnibus honorabilis, officium episcopatus et verbo exercebat et opere. Et quoniam illi rex cum praefata loci possessione omnes, qui ibidem erant, facultates cum agris et hominibus donavit, omnes fide Christi institutos, unda baptismatis abluit; inter quos, servos et ancillas ducentos quinquaginta; quos omnes ut baptizando a servitute daemonica salvavit, etiam libertate donando humanae iugo servitutis absolvit.

 

 

CAPUT XIV.

Ut intercessione Osualdi regis, pestifera

mortalitas sit sublata.

 

In quo tunc monasterio nonnulla caelestis gratiae dona specialiter ostensa fuisse perhibentur; utpote ubi nuper expulsa diaboli tyrannide Christus iamregnare coeperat; e quibus unum, quod mihi reverentissimus antistes Acca sepius referre, et a fidelissimis eiusdem monasterii fratribus sibi relatum asserere solebat, memoriae mandare commodum duximus.

Eodem ferme tempore, quo ipsa provincia nomen Christi susceperat, multas Brittaniae provincias mortalitas saeva corripiebat. Quae cum praefatum quoque monasterium, cui tunc regendo religiosissimus Christi sacerdos, vocabulo Eappa, praefuit, nutu divinae dispensationis attingeret; multique sive de his, qui cum antistite illo venerant, sive de illis, qui de eadem provincia Saxonum nuper ad fidem fuerant vocati, passim de hac vita raperentur; visum est fratribus triduanum ieiunium agere, et divinam suppliciter obsecrare clementiam, ut misericordiam sibi dignaretur inpendere, et sive periclitantes hoc morbo a praesenti morte liberaret, seu raptos e mundo a perpetua animae damnatione servaret.

Erat tunc temporis in eodem monasterio puerulus quidam de natione Saxonum, nuper vocatus ad fidem, qui eadem tactus infirmitate, non pauco tempore recubans in lectulo iacebat. Cum ergo secunda memorati ieiunii ac supplicationum dies ageretur, contigit forte ipsum puerum hora ferme secunda diei in loco, in quo eger iacebat, solum inveniri; cui divina dispositione subito beatissimi apostolorum principes dignati sunt apparere. Erat enim puer multum simplicis ac mansueti animi, sinceraque devotione sacramenta fidei, quae susceperat, servans. Salutantes ergo illum verbis piissimis apostoli dicebant: «Noli timere, fili, mortem, pro qua sollicitus es; nos enim te hodierna die ad caelestia sumus regna perducturi. Sed primum expectare habes, donec missae celebrentur, ac viatico dominici corporis ac sanguinis accepto, sic infirmitate simul et morte absolutus, ad aeterna in caelis gaudia subleveris. Clama ergo ad te presbyterum Eappan, et dicito illi, quia Dominus exaudivit preces vestras, et devotionem ac ieiunia propitius aspexit; neque aliquis de hoc monasterio sive adiacentibus ei possessiunculis hac clade ultra moriturus est; sed omnes, qui alicubi de vestris hac egritudine laborant, resurrecturi a langore, pristina sunt sospitate recuperandi, praeter te solum qui hodierna es die liberandus a morte, et ad visionem Domini Christi, cui fideliter servisti, perducendus in caelum; quod divina vobis misericordia per intercessionem religiosi ac Deo dilecti regis Osualdi, qui quondam genti Nordanhymbrorum et regni temporalis auctoritate et Christianae pietatis, quae ad regnum perenne ducit, devotione sublimiter praefuit, conferre dignata est. Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia adsumtus in caelum, et electorum est sociatus agminibus. Quaerant in suis codicibus, in quibus defunctorum est adnotata depositio, et invenient illum hac, ut diximus, die raptum esse de saeculo. Celebrent ergo missas per cuncta monasterii oratoria huius, sive pro gratiarum actione exauditae suae deprecationis, sive etiam in memoriam praefati regis Osualdi, qui quondam ipsorum genti praeerat, ideoque pro eis, quasi pro suae gentis advenis, supplex orabat ad Dominum; et cunctis convenientibus ad ecclesiam fratribus, communicent omnes sacrificiis caelestibus, et ita soluto ieiunio corpus quoque suis reficiant alimentis.»

Quae cum omnia vocato ad se presbytero puer verba narrasset, interrogavit eum sollicitus, quales essent habitu vel specie viri, qui sibi apparuissent. Respondit: «Praeclari omnino habitus, et vultus erant laetissimi ac pulcherrimi, quales numquam ante videram, neque aliquos hominum tanti decoris ac venustatis esse posse credebam. Unus quidem adtonsus erat, ut clericus, alius barbam habebat prolixam; dicebantque, quod unus eorum Petrus, alius vocaretur Paulus; et ipsi essent ministri Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, ad tuitionem nostri monasterii missi ab ipso de caelis.» Credidit ergo verbis pueri presbyter, ac statim egressus requisivit in annale suo, et invenit eadem ipsa die Osualdum regem fuisse peremtum; vocatisque fratribus, parari prandium, missas fieri, atque omnes communicare more solito praecepit; simul et infirmanti puero de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri mandavit.

Quibus ita gestis, non multo post eadem ipsa die puer defunctus est, suaque morte probavit vera fuisse verba, quae ab apostolis Christi audierat. Sed et hoc eius verbis testimonium perhibuit, quod nemo praeter ipsum tempore illo ex eodem est monasterio raptus de mundo.

Ex qua nimirum visione multi, qui haec audire potuerunt, et ad exorandam in adversis divinam clementiam, et ad salutaria ieiuniorum remedia subeunda sunt mirabiliter accensi; et ex eo tempore non solum in eodem monasterio, sed et in plerisque locis aliis, coepit annuatim eiusdem regis ac militis Christi natalicius dies missarum celebratione venerari.

 

 

CAPUT XV.

Ut Caedualla rex, interfecto rege

Gevissorum Aedilualch, provinciam illam saeva

caede ac depopulatione attriverit.

 

Interea superveniens cum exercitu Caedualla, iuvenis strenuissimus de regio genere Gevissorum, cum exularet a patria sua, interfecit regem Aedilualch, ac provinciam illam saeva caede ac depopulatione attrivit; sed mox expulsus est a ducibus regis, Bercthuno et Andhuno, qui deinceps regnum provinciae tenuerunt; quorum prior postea ab eodem Caedualla, cum esset rex Gevissorum, occisus est, et provincia graviore servitio subacta. Sed et Ini, qui post Caeduallan regnavit, simili provinciam illam adflictione plurimo annorum tempore mancipavit. Quare factum est, ut toto illo tempore episcopum proprium habere nequiret; sed revocato domum Vilfrido primo suo antistite, ipsi episcopo Gevissorum, id est Occidentalium Saxonum, qui essent in Venta civitate, subiacerent.

 

 

CAPUT XVI.

Ut Vecta insula Christianos incolas

susceperit, cuius regii duo pueri statim post

acceptum baptisma sint interempti.

 

Postquam ergo Caedualla regno potitus est Gevissorum, cepit et insulam Vectam, quae eatenus erat tota idolatriae dedita, ac stragica caede omnes indigenas exterminare, ac suae provinciae homines pro his substituere contendit, voto se obligans, quamvis necdum regeneratus, ut ferunt, in Christo, quia, si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praedae Domino daret. Quod ita solvit, ut hanc Vilfrido episcopo, qui tunc forte de gente sua superveniens aderat, utendam pro Domino offerret. Est autem mensura eiusdem insulae, iuxta aestimationem Anglorum, mille ducentarum familiarum; unde data est episcopo possessio terrae CCCarum familiarum. At ipse partem, quam accepit, commendavit cuidam de clericis suis, cui nomen Bernuini, et erat filius sororis eius, dans illi presbyterum nomine Hiddila, qui omnibus, qui salvari vellent, verbum ac lavacrum vitae ministraret.

Ubi silentio praetereundum non esse reor, quod in primitias eorum, qui de eadem insula credendo salvati sunt, duo regii pueri fratres videlicet Arualdi regis insulae, speciali sunt Dei gratia coronati.

Siquidem inminentibus insulae hostibus, fuga lapsi sunt de insula, et in proximam Iutorum provinciam translati; ubi, cum delati in locum, qui vocatur Ad Lapidem, occulendos se a facie regis victoris credidissent, proditi sunt, atque occidi iussi. Quod cum audisset abbas quidam et presbyter vocabulo Cyniberct, habens non longe ab inde monasterium in loco, qui vocatur Hreutford, id est vadum harundinis, venit ad regem, qui tunc eisdem in partibus occultus curabatur a vulneribus, quae ei inflicta fuerant proelianti in insula Vecta; postulavitque ab eo, ut, si necesse esset pueros interfici, prius eos liceret fidei Christianae sacramentis inbui.

Concessit rex, et ipse instructos eos verbo veritatis, ac fonte Salvatoris ablutos, de ingressu regni aeterni certos reddidit.

Moxque illi instante carnifice mortem laeti subiere temporalem, per quam se ad vitam animae perpetuam non dubitabant esse transituros.

Hoc ergo ordine, postquam omnes Brittaniarum provinciae fidem Christi susceperant, suscepit et insula Vecta, in quam tamen ob erumnam externae subiectionis nemo gradum ministerii ac sedis episcopalis ante Danihelem, qui nunc Occidentalium Saxonum est episcopus, accepit.

Sita est autem haec insula contra medium Australium Saxonum et Gevissorum, interposito pelago latitudinis trium milium, quod vocatur Solvente; in quo videlicet pelago bini aestus oceani, qui circum Brittaniam ex infinito oceano septentrionali erumpunt, sibimet invicem cotidie conpugnantes occurrunt ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Gevissorum pertinent, praefatum pelagus intrat; finitoque conflictu in oceanum refusi, unde venerant, redeunt.

 

 

CAPUT XVII.

De synodo facta in campo Haethfelda,

praesidente archiepiscopo Theodoro.

 

His temporibus audiens Theodorus fidem ecclesiae Constan­tinopoli per heresim Eutychetis multum esse turbatam, et ecclesias Anglorum, quibus praeerat, ab huiusmodi labe inmunes perdurare desiderans, collecto venerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli, sedulus inquirebat, omniumque unianimem in fide catholica repperit consensum; et hunc synodalibus litteris ad instructionem memoriamque sequentium commendare curavit, quarum videlicet litterarum istud exordium est:

In nomine Domini nostri Iesu Christi Salvatoris, imperantibus dominis piissimis nostris Ecgfrido rege Hymbronensium, anno Xo regni eius, sub die XV Kalendas Octobres, indictione VIIIa; et Aedilredo rege Mercinensium, anno sexto regni eius; et Alduulfo rege Estranglorum, anno XVIIo regni eius; et Hlothario rege Cantuariorum, regni eius anno VIIo; praesidente Theodoro, gratia Dei archiepiscopo Brittaniae insulae et civitatis Doruvernis; una cum eo sedentibus ceteris episcopis Brittaniae insulae viris venerabilibus, praepositis sacrosanctis evangeliis, in loco, qui Saxonico vocabulo Haethfelth nominatur, pariter tractantes, fidem rectam et orthodoxam exposuimus; sicut Dominus noster Iesus Christus incarnatus tradidit discipulis suis, qui praesentialiter viderunt, et audierunt sermones eius, atque sanctorum patrum tradidit symbolum, et generaliter omnes sancti et universales synodi, et omnis probabilium catholicae ecclesiae doctorum chorus. Hos itaque sequentes, nos pie atque orthodoxe, iuxta divinitus inspiratam doctrinam eorum professi credimus consonanter, et confitemur secundum sanctos patres, proprie et veraciter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum trinitatem in unitate consubstantialem et unitatem in trinitate, hoc est unum Deum in tribus subsistentiis, vel personis consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris.

Et post multa huiusmodi, quae ad rectae fidei confessionem pertinebant, haec quoque sancta synodus suis litteris addit:

Suscipimus sanctas et universales quinque synodos beatorum et Deo acceptabilium patrum; id est, qui in Nicaea congregati fuerunt CCCX et VIII contra Arrium impiissimum et eiusdem dogmata; et in Constantinopoli CL contra vesaniam Macedonii et Eudoxii et eorum dogmata; et in Efeso primo ducentorum contra nequissimum Nestorium et eiusdem dogmata; et in Calcedone DCrum et XXX contra Eutychen, et Nestorium, et eorum dogmata; et iterum in Constantinopoli quinto congregati sunt concilio in tempore Iustiniani minoris contra Theodorum, et Theodoreti et Iba epistulas, et eorum dogmata contra Cyrillum.

Et paulo post:

Et synodum, quae facta est in urbe Roma in tempore Martini papae beatissimi, indictione VIIIa, imperante Constantino piissimo anno nono, suscipimus. Et glorificamus Dominum nostrum Iesum, sicut isti glorificaverunt; nihil addentes vel subtrahentes; et anathematizamus corde et ore, quos anathematizarunt, et quos susceperunt, suscipimus; glorificantes Deum Patrem sine initio, et Filium eius unigenitum ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et Filio inenarrabiliter, sicut praedicaverunt hi, quos memoravimus supra, sancti apostoli, et prophetae, et doctores. Et nos omnes subscribimus, qui cum Theodoro archiepiscopo fidem catholicam exposuimus.

 

 

CAPUT XVIII.

De Iohanne cantatore sedis apostolicae, qui

propter docendum Britanniam venerit.

 

Intererat huic synodo, pariterque catholicae fidei decreta firmabat vir venerabilis Iohannes archicantator ecclesiae sancti apostoli Petri, et abbas monasterii beati Martini, qui nuper venerat a Roma per iussionem papae Agathonis, duce reverentissimo abbate Biscopo cognomine Benedicto, cuius supra meminimus. Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Brittaniae in honorem beatissimi apostolorum principis, iuxta ostium fluminis Viuri, venit Romam cum cooperatore ac socio eiusdem operis Ceolfrido, qui post ipsum eiusdem monasterii abbas fuit, quod et ante sepius facere consueverat, atque honorifice a beatae memoriae papa Agathone susceptus est; petiitque et accepit ab eo, in munimentum libertatis monasterii, quod fecerat, epistulam privilegii ex auctoritate apostolica firmatam; iuxta quod Ecgfridum regem voluisse ac licentiam dedisse noverat, quo concedente et possessionem terrae largiente, ipsum monasterium fecerat.

Accepit et praefatum Iohannem abbatem Brittaniam perducendum; quatenus in monasterio suo cursum canendi annuum, sicut ad sanctum Petrum Romae agebatur, edoceret; egitque abba Iohannes, ut iussionem acceperat pontificis, et ordinem videlicet, ritumque canendi ac legendi viva voce praefati monasterii cantores edocendo, et ea, quae totius anni circulus in celebratione dierum festorum poscebat, etiam litteris mandando; quae hactenus in eodem monasterio servata, et a multis iam sunt circumquaque transscripta. Non solum autem idem Iohannes ipsius monasterii fratres docebat, verum de omnibus pene eiusdem provinciae monasteriis ad audiendum eum, qui cantandi erant periti, confluebant. Sed et ipsum per loca, in quibus doceret, multi invitare curabant.

Ipse autem excepto cantandi vel legendi munere, et aliud in mandatis ab apostolico papa acceperat, ut, cuius esset fidei Anglorum ecclesia, diligenter edisceret, Romamque rediens referret. Nam et synodum beati papae Martini, centum quinque episcoporum consensu non multo ante Romae celebratam, contra eos maxime, qui unam in Christo operationem et voluntatem praedicabant, secum veniens adtulit; atque in praefato religiosissimi abbatis Benedicti monasterio transscribendam commodavit. Tales namque eo tempore fidem Constantinopolitanae ecclesiae multum conturbaverunt; sed Domino donante proditi iam tunc et victi sunt. Unde volens Agatho papa, sicut in aliis provinciis, ita etiam in Brittania qualis esset status ecclesiae, quam ab hereticorum contagiis castus, ediscere, hoc negotium reverentissimo abbati Iohanni Brittaniam destinato iniunxit. Quamobrem collecta pro hoc in Brittania synodo, quam diximus. inventa est in omnibus fides inviolata catholica; datumque illi exemplar eius Romam perferendum.

Verum ille patriam revertens, non multo postquam oceanum transiit, arreptus infirmitate ac defunctus est; corpusque eius ab amicis propter amorem sancti Martini, cuius monasterio praeerat, Turonis delatum atque honorifice sepultum est. Nam et benigno ecclesiae illius hospitio, cum Brittaniam iret, exceptus est, rogatusque multum a fratribus, ut Romam revertens, illo itinere veniret, atque ad eam diverteret ecclesiam; denique ibidem adiutores itineris et iniuncti operis accepit. Qui etsi in itinere defunctus est, nihilominus exemplum catholicae fidei Anglorum Romam perlatum est, atque ab apostolico papa omnibusque, qui audiere vel legere, gratantissime susceptum.

 

 

CAPUT XIX.

Ut Aedilthryd regina virgo perpetua permanserit,

cuius nec corpus in monumento corrumpi potuerit.

 

Accepit autem rex Ecgfrid coniugem nomine Aedilthrydam, filiam Anna regis Orientalium Anglorum, cuius sepius mentionem fecimus, viri bene religiosi, ac per omnia mente et opere egregii; quam et alter ante illum vir habuerat uxorem, princeps videlicet Australium Gyruiorum vocabulo Tondberct. Sed illo post modicum temporis, ex quo eam accepit, defuncto, data est regi praefato; cuius consortio cum XII annis uteretur, perpetua tamen mansit virginitatis integritate gloriosa; sicut mihimet sciscitanti, cum hoc, an ita esset, quibusdam venisset in dubium, beatae memoriae Vilfrid episcopus referebat, dicens se testem integritatis eius esse certissimum; adeo ut Ecgfridus promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset persuadere eius uti conubio, quia sciebat illam nullum virorum plus illo diligere. Nec diffidendum est nostra etiam aetate fieri potuisse, quod aevo praecedente aliquoties factum fideles historiae narrant; donante uno eodemque Domino, qui se nobiscum usque in finem saeculi manere pollicetur. Nam etiam signum divini miraculi, quo eiusdem feminae sepulta caro corrumpi non potuit, indicio est, quia virili contactu incorrupta duraverit.

Quae multum diu regem postulans, ut saeculi curas relinquere, atque in monasterio, tantum vero regi Christo servire permitteretur; ubi vix aliquando inpetravit, intravit monasterium Aebba abbatissae, quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco, quem Coludi urbem nominant, accepto velamine sanctimonialis habitus a praefato antistite Vilfrido. Post annum vero ipsa facta est abbatissa in regione, quae vocatur Elge; ubi constructo monasterio virginum Deo devotarum perplurium mater virgo, et exemplis vitae caelestis esse coepit et monitis. De qua ferunt, quia, ex quo monasterium petiit, numquam lineis, sed solum laneis vestimentis uti voluerit; raroque in calidis balneis, praeter inminentibus sollemniis maioribus, verbi gratia paschae, pentecostes, epifaniae, lavari voluerit; et tunc novissima omnium, lotis prius suo suarumque ministrarum obsequio ceteris, quae ibi essent, famulis Christi; raro praeter maiora sollemnia, vel artiorem necessitatem, plus quam semel per diem manducaverit; semper, si non infirmitas gravior prohibuisset, ex tempore matutinae synaxeos, usque ad ortum diei, in ecclesia precibus intenta persteterit. Sunt etiam, qui dicant, quia per prophetiae spiritum, et pestilentiam, qua ipsa esset moritura, praedixerit, et numerum quoque eorum, qui de suo monasterio hac essent de mundo rapiendi, palam cunctis praesentibus intimaverit.

Rapta est autem ad Dominum in medio suorum, post annos VII, ex quo abbatissae gradum susceperat; et aeque, ut ipsa iusserat, non alibi quam in medio eorum, iuxta ordinem, quo transierat, ligneo in locello sepulta.

Cui successit in ministerium abbatissae soror eius Sexburg, quam habuerat in coniugem Earconberct rex Cantuariorum. Et cum sedecim annis esset sepulta, placuit eidem abbatissae levari ossa eius, et in locello novo posita in ecclesiam transferri; iussitque quosdam e fratribus quaerere lapidem, de quo locellum in hoc facere possent; qui ascensa navi, ipsa enim regio Elge undique est aquis ac paludibus circumdata, neque lapides maiores habet, venerunt ad civitatulam quandam desolatam, non procul inde sitam, quae lingua Anglorum Grantacaestir vocatur; et mox invenerunt iuxta muros civitatis locellum de marmore albo pulcherrime factum, operculo quoque similis lapidis aptissime tectum. Unde intellegentes a Domino suum iter esse prosperatum, gratias agentes rettulerunt ad monasterium.

Cumque corpus sacrae virginis ac sponsae Christi aperto sepulchro esset prolatum in lucem, ita incorruptum inventum est, ac si eodem die fuisset defuncta, sive humo condita; sicut et praefatus antistes Vilfrid, et multi alii, qui novere, testantur; sed certiori notitia medicus Cynifrid, qui et morienti illi, et elevatae de tumulo adfuit; qui referre erat solitus, quod illa infirmata habuerit tumorem maximum sub maxilla; «Iusseruntque me,» inquit, «incidere tumorem illum, ut efflueret noxius umor, qui inerat; quod dum facerem, videbatur illa per biduum aliquanto levius habere; ita ut multi putarent, quia sanari posset a langore. Tertia autem die prioribus adgravata doloribus, et rapta confestim de mundo, dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac vita mutavit. Cumque post tot annos elevanda essent ossa de sepulchro, et extento desuper papilione, omnis congregatio, hinc fratrum, inde sororum, psallens circumstaret; ipsa autem abbatissa intus cum paucis ossa elatura et dilutura intrasset, repente audivimus abbatissam intus voce clara proclamare: "Sit gloria nomini Domini." Nec multo post clamaverunt me intus, reserato ostio papilionis; vidique elevatum de tumulo, et positum in lectulo corpus sacrae Deo virginis quasi dormientis simile. Sed et discooperto vultus indumento, monstraverunt mihi etiam vulnus incisurae, quod feceram, curatum; ita ut mirum in modum pro aperto et hiante vulnere, cum quo sepulta erat, tenuissima tunc cicatricis vestigia parerent. Sed et linteamina omnia, quibus involutum erat corpus, integra apparuerunt, et ita nova, ut ipso die viderentur castis eius membris esse circumdata.» Ferunt autem, quia, cum praefato tumore ac dolore maxillae sive colli premeretur, multum delectata sit hoc genere infirmitatis, ac solita dicere: «Scio certissime, quia merito in collo pondus langoris porto, in quo iuvenculam me memini supervacua moniliorum pondera portare; et credo, quod ideo me superna pietas dolore colli voluit gravari, ut sic absolvar reatu supervacuae levitatis; dum mihi nunc pro auro et margaritis, de collo rubor tumoris ardorque promineat.» Contigit autem tactu indumentorum eorundem et daemonia ab obsessis effugata corporibus, et infirmitates alias aliquoties esse curatas. Sed et loculum, in quo primo sepulta est, nonnullis oculos dolentibus saluti fuisse perhibent; qui cum suum caput eidem loculo adponentes orassent, mox doloris sive caliginis incommodum ab oculis amoverent.

Laverunt igitur virgines corpus, et novis indutum vestibus intulerunt in ecclesiam, atque in eo, quod adlatum erat, sarcofago posuerunt, ubi usque hodie in magna veneratione habetur. Mirum vero in modum ita aptum corpori virginis sarcofagum inventum est, ac si ei specialiter praeparatum fuisset; et locus quoque capitis seorsum fabrefactus ad mensuram capitis illius aptissime figuratus apparuit.

Est autem Elge in provincia Orientalium Anglorum regio familiarum circiter sexcentarum, in similitudinem insulae vel paludibus, ut diximus, circumdata vel aquis; unde et a copia anguillarum, quae in eisdem paludibus capiuntur, nomen accepit; ubi monasterium habere desideravit memorata Christi famula, quoniam de provincia eorundem Orientalium Anglorum ipsa, ut praefati sumus, carnis originem duxerat.

 

 

CAPUT XX.

Hymnus de Illa.

 

Videtur oportunum huic historiae etiam hymnum virginitatis inserere, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac sponsae Christi, et ideo veraciter reginae, quia sponsae Christi, elegiaco metro conposuimus; et imitari morem sacrae scripturae, cuius historiae carmina plurima indita, et haec metro ac versibus constat esse conposita.

Alma Deus Trinitas, quae saecula cuncta gubernas,

Adnue iam coeptis, alma Deus Trinitas.

Bella Maro resonet, nos pacis dona canamus;

Munera nos Christi, bella Maro resonet.

Carmina casta mihi, fedae non raptus Helenae;

Luxus erit lubricis, carmina casta mihi.

Dona superna loquar, miserae non proelia Troiae;

Terra quibus gaudet, dona superna loquar.

En Deus altus adit venerandae virginis alvum,

Liberet ut homines, en Deus altus adit.

Femina virgo parit mundi devota parentem,

Porta Maria Dei, femina virgo parit.

Gaudet amica cohors de virgine matre tonantis;

Virginitate micans gaudet amica cohors.

Huius honor genuit casto de germine plures,

Virgineos flores huius honor genuit.

Ignibus usta feris, virgo non cessit Agathe,

Eulalia et perfert, ignibus usta feris.

Kasta feras superat mentis pro culmine Tecla,

Eufemia sacras kasta feras superat.

Laeta ridet gladios ferro robustior Agnes,

Caecilia infestos laeta ridet gladios.

Multus in orbe viget per sobria corda triumphus,

Sobrietatis amor multus in orbe viget.

Nostra quoque egregia iam tempora virgo beavit;

Aedilthryda nitet nostra quoque egregia.

Orta patre eximio, regali et stemmate clara,

Nobilior Domino est, orta patre eximio.

Percipit inde decus reginae, et sceptra sub astris,

Plus super astra manens, percipit inde decus.

Quid petis, alma, virum, sponso iam dedita summo?

Sponsus adest Christus; quid petis, alma, virum?

Regis ut aetherei matrem iam credo sequaris,

Tu quoque sis mater regis ut aetherei.

Sponsa dicata Deo bis sex regnaverat annis,

Inque monasterio est sponsa dicata Deo.

Tota sacrata polo celsis ubi floruit actis,

Reddidit atque animam tota sacrata polo.

Virginis alma caro est tumulata bis octo Novembres,

Nec putet in tumulo virginis alma caro.

Xriste, tui est operis, quia vestis et ipsa sepulchro

Inviolata nitet: Xriste, tui est operis.

Ydros et ater abit sacrae pro vestis honore,

Morbi diffugiunt, ydros et ater abit.

Zelus in hoste furit, quondam qui vicerat Evam;

Virgo triumphat ovans, zelus in hoste furit.

Aspice, nupta Deo, quae sit tibi gloria terris;

Quae maneat caelis, aspice, nupta Deo.

Munera laeta capis, festivis fulgida taedis,

Ecce venit sponsus, munera laeta capis.

Et nova dulcisono modularis carmina plectro,

Sponsa hymno exultas et nova dulcisono.

Nullus ab altithroni comitatu segregat agni,

Quam affectu tulerat nullus ab altithroni.

 

 

CAPUT XXI.

Ut Theodorus episcopus inter Ecgfridum

et Aedilredum reges pacem fecerit.

 

Anno regni Ecgfridi nono, conserto gravi proelio inter ipsum et Aedilredum regem Merciorum iuxta fluvium Treanta, occisus est Aelfuini frater regis Ecgfridi, iuvenis circiter X et VIII annorum, utrique provinciae multum amabilis. Nam et sororem eius, quae dicebatur Osthryd, rex Aedilred habebat uxorem. Cumque materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces videretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, divino functus auxilio, salutifera exhortatione coeptum tanti periculi funditus extinguit incendium; adeo ut, pacatis alterutrum regibus ac populis, nullius anima hominis pro interfecto regis fratre, sed debita solummodo multa pecuniae regi ultori daretur. Cuius foedera pacis multo exinde tempore inter eosdem reges eorumque regna durarunt.

 

 

CAPUT XXII.

Ut vincula cuiusdam captivi, cum pro

eo missae cantarentur, soluta sint.

 

In praefato autem proelio, quo occisus est rex Aelfuini, memorabile quiddam factum esse constat, quod nequaquam silentio praetereundum arbitror, sed multorum saluti, si referatur, fore proficuum. Occisus est ibi inter alios de militia eius iuvenis, vocabulo Imma; qui cum die illo et nocte sequenti inter cadavera occisorum similis mortuo iaceret, tandem recepto spiritu revixit, ac residens, sua vulnera, prout potuit, ipse alligavit; dein modicum requietus, levavit se, et coepit abire, sicubi amicos, qui sui curam agerent, posset invenire. Quod dum faceret, inventus est, et captus a viris hostilis exercitus, et ad dominum ipsorum, comitem videlicet Aedilredi regis, adductus. A quo interrogatus, qui esset, timuit se militem fuisse confiteri; rusticum se potius et pauperem, atque uxoreo vinculo conligatum fuisse respondit; et propter victum militibus adferendum in expeditionem se cum sui similibus venisse testatus est. At ille suscipiens eum, curam vulneribus egit; et ubi sanescere coepit, noctu eum, ne aufugeret, vinciri praecepit. Nec tamen vinciri potuit; nam mox, ut abiere, qui vinxerant, eadem eius sunt vincula soluta.

Habebat enim germanum fratrem, cui nomen erat Tunna, presbyterum et abbatem monasterii in civitate, quae hactenus ab eius nomine Tunnacaestir cognominatur; qui cum eum in pugna peremtum audiret, venit quaerere, si forte corpus eius invenire posset, inventumque alium illi per omnia simillimum, putavit ipsum esse; quem ad monasterium suum deferens, honorifice sepelivit, et pro absolutione animae eius sepius missas facere curavit. Quarum celebratione factum est, quod dixi, ut nullus eum posset vincire, quin continuo solveretur. Interea comes, qui eum tenebat, mirari et interrogare coepit, quare ligari non posset, an forte litteras solutorias, de qualibus fabulae ferunt, apud se haberet, propter quas ligari non posset. At ille respondit nil se talium artium nosse; «Sed habeo fratrem,» inquit, «presbyterum in mea provincia, et scio, quia ille me interfectum putans pro me missas crebras facit; et si nunc in alia vita essem, ibi anima mea per intercessiones eius solveretur a poenis.» Dumque aliquanto tempore apud comitem teneretur, animadverterunt, qui eum diligentius considerabant, ex vultu et habitu et sermonibus eius, quia non erat de paupere vulgo, ut dixerat, sed de nobilibus. Tune secreto advocans eum comes, interrogavit eum intentius, unde esset, promittens se nil ei mali facturum pro eo, si simpliciter sibi, quis fuisset, proderet. Quod dum ille faceret, ministrum se regis fuisse manifestans, respondit: «Et ego per singula tua responsa cognoveram, quia rusticus non eras, et nunc dignus quidem es morte, quia omnes fratres et cognati mei in illa sunt pugna interemti; nec te tamen occidam, ne fidem mei promissi praevaricer.»

Ut ergo convaluit, vendidit eum Lundoniam Freso cuidam; sed nec ab illo, nec cum illuc duceretur, ullatinus potuit alligari. Verum cum alia atque alia vinculorum ei genera hostes inponerent, cumque vidisset, qui emerat, vinculis eum non potuisse cohiberi, donavit ei facultatem sese redimendi, si posset. A tertia autem hora, quando missae fieri solebant, sepissime vincula solvebantur. At ille dato iure iurando, ut rediret, vel pecuniam illi pro se mitteret, venit Cantiam ad regem Hlotheri, qui erat filius sororis Aedilthrydae reginae, de qua supra dictum est, quia et ipse quondam eiusdem reginae minister fuerat; petiitque et accepit ab eo pretium suae redemtionis, ac suo domino pro se, ut promiserat, misit.

Qui post haec patriam reversus, atque ad suum fratrem perveniens, replicavit ex ordine cuncta, quae sibi adversa, quaeve in adversis solacia provenissent; cognovitque, referente eo, illis maxime temporibus sua fuisse vincula soluta, quibus pro se missarum fuerant celebrata sollemnia. Sed et alia, quae periclitanti ei commoda contigissent et prospera, per intercessionem fraternam, et oblationem hostiae salutaris caelitus sibi fuisse donata intellexit.

Multique haec a praefato viro audientes, accensi sunt in fide ac devotione pietatis ad orandum, vel ad elimosynas faciendas, vel ad offerendas Deo victimas sacrae oblationis, pro ereptione suorum, qui de saeculo migraverant; intellexerunt enim, quia sacrificium salutare ad redemtionem valeret et animae et corporis sempiternam.

Hanc mihi historiam etiam quidam eorum, qui ab ipso viro, in quo facta est, audiere, narrarunt; unde eam, quia liquido conperi, indubitanter historiae nostrae ecclesiasticae inserendam credidi.

 

 

CAPUT XXIII.

De vita et obitu Hilde abbatissae.

 

Anno post hunc sequente, hoc est anno dominicae incarnationis DCLXXX, religiosissima Christi famula Hild, abbatissa monasterii, quod dicitur Strenaeshalc, ut supra rettulimus, post multa, quae fecit in terris, opera caelestia, ad percipienda praemia vitae caelestis de terris ablata transivit die XV. Kalendarum Decembrium, cum esset annorum LXVI; quibus aequa partione divisis, XXXIII primos in saeculari habitu nobilissime conversata conplevit, et totidem sequentes nobilius in monachica vita Domino consecravit. Nam et nobilis natu erat, hoc est filia nepotis Edwini regis, vocabulo Hererici; cum quo etiam rege, ad praedicationem beatae memoriae Paulini primi Nordanhymbrorum episcopi, fidem et sacramenta Christi suscepit, atque haec, usquedum ad eius visionem pervenire meruit, intemerata servavit.

Quae cum, relicto habitu saeculari, illi soli servire decrevisset, secessit ad provinciam Orientalium Anglorum, erat namque propinqua regis illius, desiderans exinde, siquo modo posset, derelicta patria et omnibus, quaecumque habuerat, Galliam pervenire, atque in monasterio Cale peregrinam pro Domino vitam ducere, quo facilius perpetuam in caelis patriam posset mereri. Nam et in eodem monasterio soror ipsius Heresuid, mater Alduulfi regis Orientalium Anglorum, regularibus subdita disciplinis, ipso tempore coronam expectabat aeternam; cuius aemulata exemplum, et ipsa proposito peregrinandi annum totum in praefata provincia retenta est; deinde ab Aidano episcopo patriam revocata accepit locum unius familiae ad septentrionalem plagam Viuri fluminis, ubi aeque anno uno monachicam cum perpaucis sociis vitam agebat.

Post haec facta est abbatissa in monasterio, quod vocatur Heruteu; quod videlicet monasterium factum erat non multo ante a religiosa Christi famula Heiu, quae prima feminarum fertur in provincia Nordanhymbrorum propositum vestemque sanctimonialis habitus, consecrante Aidano episcopo, suscepisse. Sed illa post non multum tempus facti monasterii secessit ad civitatem Calcariam, quae a gente Anglorum Kalcacaestir appellatur, ibique sibi mansionem instituit. Praelata autem regimini monasterii illius famula Christi Hild, mox hoc regulari vita per omnia, prout a doctis viris discere poterat, ordinare curabat; nam et episcopus Aidan, et quique noverant eam religiosi, pro insita ei sapientia et amore divini famulatus, sedulo eam visitare, obnixe amare, diligenter erudire solebant.

Cum ergo aliquot annos huic monasterio regularis vitae institutioni multum intenta praeesset, contigit eam suscipere etiam construendum sive ordinandum monasterium in loco, qui vocatur Streaneshalch, quod opus sibi iniunctum non segniter inplevit. Nam eisdem, quibus prius monasterium, etiam hoc disciplinis vitae regularis instituit; et quidem multam ibi quoque iustitiae, pietatis, et castimoniae, ceterarumque virtutum, sed maxime pacis et caritatis custodiam docuit; ita ut in exemplum primitivae ecclesiae nullus ibi dives, nullus esset egens, omnibus essent omnia communia, cum nihil cuiusquam esse videretur proprium. Tantae autem erat ipsa prudentiae, ut non solum mediocres quique in necessitatibus suis, sed etiam reges ac principes nonnumquam ab ea consilium quaererent, et invenirent. Tantum lectioni divinarum scripturarum suos vacare subditos, tantum operibus iustitiae se exercere faciebat, ut facillime viderentur ibidem, qui ecclesiasticum gradum, hoc est altaris officium, apte subirent, plurimi posse repperiri.

Denique V ex eodem monasterio postea episcopos vidimus, et hos omnes singularis meriti ac sanctitatis viros, quorum haec sunt nomina, Bosa, Aetla, Oftfor, Iohannes, et Vilfrid. De primo supra diximus, quod Eboraci fuerit consecratus antistes; de secundo breviter intimandum, quod in episcopatum Dorciccaestra fuerit ordinatus; de ultimis infra dicendum est, quod eorum primus Hagustaldensis, secundus Eboracensis ecclesiae sit ordinatus episcopus. De medio nunc dicamus, quia, cum in utroque Hildae abbatissae monasterio lectioni et observationi scripturarum operam dedisset, tandem perfectiora desiderans, venit Cantiam ad archiepiscopum beatae recordationis Theodorum; ubi postquam aliquandiu lectionibus sacris vacavit, etiam Romam adire curavit, quod eo tempore magnae virtutis aestimabatur; et inde cum rediens Brittaniam adisset, divertit ad provinciam Huicciorum, cui tunc rex Osric praefuit; ibique verbum fidei praedicans, simul et exemplum vivendi sese videntibus atque audientibus exhibens, multo tempore mansit. Quo tempore antistes provinciae illius, vocabulo Bosel, tanta erat corporis infirmitate depressus, ut officium episcopatus per se inplere non posset; propter quod omnium iudicio praefatus vir in episcopatum pro eo electus, ac iubente Aedilredo rege per Vilfridum beatae memoriae antistitem, qui tunc temporis Mediterraneorum Anglorum episcopatum gerebat, ordinatus est; pro eo, quod archiepiscopus Theodorus iam defunctus erat, et necdum alius pro eo ordinatus episcopus. In quam videlicet provinciam paulo ante, hoc est ante praefatum virum Dei Boselum, vir strenuissimus ac doctissimus atque excellentis ingenii vocabulo Tatfrid, de eiusdem abbatissae monasterio electus est antistes; sed, priusquam ordinari posset, morte inmatura praereptus est.

Non solum ergo praefata Christi ancella et abbatissa Hild, quam omnes, qui noverant, ob insigne pietatis et gratiae matrem vocare consuerant, in suo monasterio vitae exemplo praesentibus extitit; sed etiam plurimis longe manentibus, ad quos felix industriae ac virtutis eius rumor pervenit, occasionem salutis et correctionis ministravit. Oportebat namque inpleri somnium, quod mater eius Bregusuid in infantia eius vidit. Quae cum vir eius Hereric exularet sub rege Brettonum Cerdice, ubi et veneno periit, vidit per somnium, quasi subito sublatum eum quaesierit cum omni diligentia, nullumque eius uspiam vestigium apparuerit. Verum cum solertissime illum quaesierit, extemplo se repperire sub veste sua monile pretiosissimum; quod, dum attentius consideraret, tantifulgore luminis refulgere videbatur, ut omnes Brittaniae fines illius gratia splendoris inpleret. Quod nimirum somnium veraciter in filia eius, de qua loquimur, expletum est; cuius vita non sibi solummodo, sed multis bene vivere volentibus exempla operum lucis praebuit.

Verum illa cum multis annis huic monasterio praeesset, placuit pio provisori salutis nostrae sanctam eius animam longa etiam infirmitate carnis examinari, ut, iuxta exemplum apostoli, virtus eius in infirmitate perficeretur. Percussa etenim febribus acri coepit ardore fatigari, et per sex continuos annos eadem molestia laborare non cessabat; in quo toto tempore numquam ipsa vel conditori suo gratias agere, vel commissum sibi gregem et puplice et privatim docere praetermittebat. Nam suo praedocta exemplo, monebat omnes et in salute accepta corporis Domino obtemperanter serviendum, et in adversis rerum sive infirmitatibus membrorum fideliter Domino esse gratias semper agendas. VIIo ergo suae infirmitatis anno, converso ad interanea dolore, ad diem pervenit ultimum, et circa galli cantum, percepto viatico sacrosanctae communionis, cum arcessitis ancellis Christi, quae erant in eodem monasterio, de servanda eas invicem, immo cum omnibus pace evangelica ammoneret; inter verba exhortationis laeta mortem vidit, immo, ut verbis Domini loquar, de morte transivit ad vitam.

Qua videlicet nocte Dominus omnipotens obitum ipsius in alio longius posito monasterio, quod ipsa eodem anno construxerat, et appellatur Hacanos, manifesta visione revelare dignatus est. Erat in ipso monasterio quaedam sanctimonialis femina, nomine Begu, quae XXX et amplius annos dedicata Domino virginitate, in monachica conversatione serviebat. Haec tunc in dormitorio sororum pausans, audivit subito in aere notum campanae sonum, quo ad orationes excitari vel convocari solebant, cum quis eorum de saeculo fuisset evocatus; apertisque, ut sibi videbatur, oculis, aspexit, detecto domus culmine, fusam desuper lucem omnia replevisse; cui videlicet luci dum sollicita intenderet, vidit animam praefatae Dei famulae in ipsa luce, comitantibus ac ducentibus angelis, ad caelum ferri.

Cumque somno excussa videret ceteras pausantes circa se sorores, intellexit vel in somnio, vel in visione mentis ostensum sibi esse, quod viderat. Statimque exsurgens, nimio timore perterrita, cucurrit ad virginem, quae tunc monasterio abbatissae vice praefuit, cui nomen erat Frigyd, fletuque ac lacrimis multum perfusa, ac suspiria longa trahens, nuntiavit matrem illarum omnium Hild abbatissam iam migrasse de saeculo, et se aspectante cum luce inmensa, ducibus angelis, ad aeternae limina lucis et supernorum consortia civium ascendisse. Quod cum illa audisset, suscitavit cunctas sorores, et in ecclesiam convocatas orationibus ac psalmis pro anima matris operam dare monuit. Quod cum residuo noctis tempore diligenter agerent, venerunt primo diluculo fratres, qui eius obitum nuntiarent, a loco, ubi defuncta est. At illae respondentes dixerunt se prius eadem cognovisse; et, cum exponerent per ordinem, quomodo haec vel quando didicissent, inventum est, eadem hora transitum eius illis ostensum esse per visionem, qua illam referebant exisse de mundo. Pulchraque rerum concordia procuratum est divinitus, ut, cum illi exitum eius de hac vita viderent, tunc isti introitum eius in perpetuam animarum vitam cognoscerent. Distant autem inter se monasteria haec XIII ferme milibus passuum.

Ferunt autem, quod eadem nocte, in ipso quoque monasterio, ubi praefata Dei famula obiit, cuidam virginum Deo devotarum, quae illam inmenso amore diligebat, obitus illius in visione apparuerit, quae animam eius cum angelis ad caelum ire conspexerit, atque hoc ipsa, qua factum est, hora his, quae secum erant, famulis Christi manifeste narraverit, easque ad orandum pro anima eius, etiam priusquam cetera congregatio eius obitum cognovisset, excitaverit.

Quod ita fuisse factum mox congregationi mane facto innotuit. Erat enim haec ipsa hora cum aliis nonnullis Christi ancellis in extremis monasterii locis seorsum posita, ubi nuper venientes ad conversationem feminae solebant probari, donec regulariter institutae in societatem congregationis susciperentur.

 

 

CAPUT XXIV.

Quod in monasterio eius fuerit frater cui donum

canendi sit divinitus concessum.

 

In huius monasterio abbatissae fuit frater quidam divina gratia specialiter insignis, quia carmina religioni et pietati apta facere solebat; ita ut, quicquid ex divinis litteris per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum verbis poeticis maxima suavitate et conpunctione conpositis, in sua, id est Anglorum, lingua proferret.

Cuius carminibus multorum saepe animi ad contemtum saeculi, et appetitum sunt vitae caelestis accensi. Et quidem et alii post illum in gente Anglorum religiosa poemata facere temtabant; sed nullus eum aequiparare potuit. Namque ipse non ab hominibus, neque per hominem institutus, canendi artem didicit, sed divinitus adiutus gratis canendi donum accepit. Unde nil umquam frivoli et supervacui poematis facere potuit, sed ea tantummodo, quae ad religionem pertinent, religiosam eius linguam decebant. Siquidem in habitu saeculari usque ad tempora provectioris aetatis constitutus, nil carminum aliquando didicerat. Unde nonnumquam in convivio, cum esset laetitiae causa decretum, ut omnes per ordinem cantare deberent, ille, ubi adpropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media caena, et egressus ad suam domum repedabat.

Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domu convivii egressus esset ad stabula iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora conpetenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans, ac suo appellans nomine: «Caedmon,» inquit, «canta mihi aliquid.» At ille respondens: «Nescio,» inquit, «cantare; nam et ideo de convivio egressus huc secessi, quia cantare non poteram.» Rursum ille, qui cum eo loquebatur, «Attamen,» ait, «mihi cantare habes.» «Quid,» inquit, «debeo cantare?» Et ille, «Canta,» inquit, «principium creaturarum.» Quo accepto responso, statim ipse coepit cantare in laudem Dei conditoris versus, quos numquam audierat, quorum iste est sensus: «Nunc laudare debemus auctorem regni caelestis, potentiam Creatoris et consilium illius, facta Patris gloriae. Quomodo ille, cum sit aeternus Deus, omnium miraculorum auctor extitit, qui primo filiis hominum caelum pro culmine tecti, dehinc terram custos humani generis omnipotens creavit.» Hic est sensus, non autem ordo ipse verborum, quae dormiens ille canebat; neque enim possunt carmina, quamvis optime conposita, ex alia in aliam linguam ad verbum sine detrimento sui decoris ac dignitatis transferri. Exsurgens autem a somno, cuncta, quae dormiens cantaverat, memoriter retinuit, et eis mox plura in eundem modum verba Deo digni carminis adiunxit.

Veniensque mane ad vilicum, qui sibi praeerat, quid doni percepisset, indicavit, atque ad abbatissam perductus, iussus est, multis doctioribus viris praesentibus, indicare somnium, et dicere carmen, ut uniersorum iudicio, quid vel unde esset, quod referebat, probaretur. Visumque est omnibus caelestem ei a Domino concessam esse gratiam. Exponebantque illi quendam sacrae historiae sive doctrinae sermonem, praecipientes eum, si posset, hunc in modulationem carminis transferre. At ille suscepto negotio abiit, et mane rediens, optimo carmine, quod iubebatur, conpositum reddidit.

Unde mox abbatissa amplexata gratiam Dei in viro, saecularem illum habitum relinquere, et monachicum suscipere propositum docuit, susceptumque in monasterium cum omnibus suis fratrum cohorti adsociavit, iussitque illum seriem sacrae historiae doceri. At ipse cuncta, quae audiendo discere poterat, rememorando secum, et quasi mundum animal ruminando, in carmen dulcissimum convertebat, suaviusque resonando doctores suos vicissim auditores sui faciebat.

Canebat autem de creatione mundi, et origine humani generis, et tota genesis historia, de egressu Israel ex Aegypto, et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimis sacrae scripturae historiis, de incarnatione dominica, passione, resurrectione, et ascensione in caelum, de Spiritus Sancti adventu, et apostolorum doctrina. Item de terrore futuri iudicii, et horrore poenae gehennalis, ac dulcedine regni caelestis multa carmina faciebat; sed et alia perplura de beneficiis et iudiciis divinis, in quibus cunctis homines ab amore scelerum abstrahere, ad dilectionem vero et solertiam bonae actionis excitare curabat. Erat enim vir multum religiosus, et regularibus disciplinis humiliter subditus; adversum vero illos, qui aliter facere volebant, zelo magni fervoris accensus; unde et pulchro vitam suam fine conclusit.

Nam propinquante hora sui decessus, XIIII diebus praeveniente corporea infirmitate pressus est, adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset, et ingredi. Erat autem in proximo casa, in qua infirmiores et qui prope morituri esse videbantur, induci solebant. Rogavit ergo ministrum suum vespere incumbente, nocte qua de saeculo erat exiturus, ut in ea sibi locum quiescendi praepararet; qui miratus, cur hoc rogaret, qui nequaquam adhuc moriturus esse videbatur, fecit tamen, quod dixerat. Cumque ibidem positi vicissim aliqua gaudente animo, una cum eis, qui ibidem ante inerant, loquerentur ac iocarentur, et iam mediae noctis tempus esset transcensum, interrogavit, si eucharistiam intus haberent.

Respondebant: «Quid opus est eucharistia? neque enim mori adhuc habes, qui tam hilariter nobiscum velut sospes loqueris.» Rursus ille: «Et tamen,» ait, «afferte mihi eucharistiam.» Qua accepta in manu, interrogavit, si omnes placidum erga se animum, et sine querela controversiae ac rancoris haberent. Respondebant omnes placidissimam se mentem ad illum, et ab omni ira remotam habere, eumque vicissim rogabant placidam erga ipsos mentem habere. Qui confestim respondit: «Placidam ego mentem, filioli, erga omnes Dei famulos gero.» Sicque se caelesti muniens viatico, vitae alterius ingressui paravit; et interrogavit, quam prope esset hora, qua fratres ad dicendas Domino laudes nocturnas excitari deberent.

Respondebant: «Non longe est.» At ille: «Bene, ergo exspectemus horam illam.» Et signans se signo sanctae crucis reclinavit caput ad cervical, modicumque obdormiens ita cum silentio vitam finivit.

Sicque factum est, ut, quomodo simplici ac pura mente tranquillaque devotione Domino servierat, ita etiam tranquilla morte mundum relinquens ad eius visionem veniret, illaque lingua, quae tot salutaria verba in laudem Conditoris conposuerat, ultima quoque verba in laudem ipsius, signando sese, et spiritum suum in manus eius commendando clauderet; qui etiam praescius sui obitus extitisse ex his, quae narravimus, videtur.

 

 

CAPUT XXV.

Qualis visio cuidam viro Dei apparuerit,

priusquam monasterium Coludanae urbis

esset incendio consumptum.

 

His temporibus monasterium virginum, quod Coludi Urbem cognominant, cuius et supra meminimus, per culpam incuriae flammis absumtum est. Quod tamen a malitia inhabitantium in eo, et praecipue illorum, qui maiores esse videbantur, contigisse, omnes, qui novere, facillime potuerunt advertere. Sed non defuit puniendis admonitio divinae pietatis, qua correcti per ieiunia, fletus, et preces iram a se, instar Nineuitarum, iusti Iudicis averterent.

Erat namque in eodem monasterio vir de genere Scottorum, Adamnanus vocabulo, ducens vitam in continentia et orationibus multum Deo devotam, ita ut nil umquam cibi vel potus, excepta die dominica et quinta sabbati, perciperet, saepe autem noctes integras pervigil in oratione transigeret. Quae quidem illi districtio vitae artioris, primo ex necessitate emendandae suae pravitatis obvenerat, sed procedente tempore necessitatem in consuetudinem verterat.

Siquidem in adulescentia sua sceleris aliquid commiserat, quod commissum, ubi ad cor suum rediit, gravissime exhorruit, et se pro illo puniendum a districto Iudice timebat. Accedens ergo ad sacerdotem, a quo sibi sperabat iter salutis posse demonstrari, confessus est reatum suum, petiitque, ut consilium sibi daret, quo posset fugere a ventura ira. Qui audito eius commisso dixit: «Grande vulnus grandioris curam medellae desiderat; et ideo ieiuniis, psalmis, et orationibus, quantum vales, insiste, quo praeoccupando faciem Domini in confessione propitium eum invenire merearis.» At ille, quem nimius reae conscientiae tenebat dolor, et internis peccatorum vinculis, quibus gravabatur, ocius desiderabat absolvi: «Adulescentior,» inquit, «sum aetate, et vegetus corpore; quicquid mihi inposueris agendum, dummodo salvus fiam in die Domini, totum facile feram, etiam si totam noctem stando in precibus peragere, si integram septimanam iubeas abstinendo transigere.» Qui dixit: «Multum est, ut tota septimana absque alimento corporis perdures; sed biduanum vel triduanum sat est observare ieiunium. Hoc facito, donec post modicum tempus rediens ad te, quid facere debeas, et quamdiu paenitentiae insistere tibi plenius ostendam.» Quibus dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit. At ipse memor praecepti eius, simul et promissi sui, totum se lacrimis paenitentiae, vigiliis sanctis, et continentiae mancipavit; ita ut quinta solum sabbati et dominica, sicut praedixi, reficeret, ceteris septimanae diebus ieiunus permaneret. Cumque sacerdotem suum Hiberniam secessisse, ibique defunctum esse audisset, semper ex eo tempore, iuxta condictum eius memoratum, continentiae modum observabat; et, quod causa divini timoris semel ob reatum conpunctus coeperat, iam causa divini amoris delectatus praemiis indefessus agebat.

Quod dum multo tempore sedulus exsequeretur, contigit, eum die quadam de monasterio illo longius egressum, comitante secum uno de fratribus, peracto itinere redire. Qui cum monasterio propinquarent, et aedificia illius sublimiter erecta aspicerent, solutus est in lacrimas vir Dei, et tristitiam cordis vultu indice prodebat. Quod intuens comes, quare faceret, inquisivit. At ille: «Cuncta,» inquit, «haec, quae cernis, aedificia puplica vel privata, in proximo est, ut ignis absumens in cinerem convertat.» Quod ille audiens, mox ut intraverunt monasterium, matri congregationis, vocabulo Aebbae, curavit indicare. At illa merito turbata de tali praesagio vocavit ad se virum, et diligentius ab eo rem, vel unde hoc ipse nosset, inquirebat. Qui ait: «Nuper occupatus noctu vigiliis et psalmis, vidi adstantem mihi subito quendam incogniti vultus; cuius praesentia cum essem exterritus, dixit mihi, ne timerem; et quasi familiari me voce alloquens, «Bene facis,» inquit, «qui tempore isto nocturnae quietis non somno indulgere, sed vigiliis et orationibus insistere maluisti.» At ego: «Novi,» inquit, «multum mihi esse necesse vigiliis salutaribus insistere, et pro meis erratibus sedulo Dominum deprecari.» Qui adiciens «Verum,» inquit, «dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis operibus redimere, et, cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare; sed hoc tamen paucissimi faciunt. Siquidem modo totum hoc monasterium ex ordine perlustrans, singulorum casas ac lectos inspexi, et neminem ex omnibus praeter te erga sanitatem animae suae occupatum repperi; sed omnes prorsus, et viri et feminae, aut somno torpent inerti, aut ad peccata vigilant. Nam et domunculae, quae ad orandum vel legendum factae erant, nunc in comessationum, potationum, fabulationum, et ceterarum sunt inlecebrarum cubilia conversae, virgines quoque Deo dicatae, contemta reverentia suae professionis, quotiescumque vacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant, quibus aut se ipsas ad vicem sponsarum in periculum sui status adornent, aut externorum sibi virorum amicitiam conparent. Unde merito loco huic et habitatoribus eius gravis de caelo vindicta flammis saevientibus praeparata est.» Dixit autem abbatissa: «Et quare non citius hoc conpertum mihi revelare voluisti?» Qui respondit: «Timui propter reverentiam tuam, ne forte nimium conturbareris; et tamen hanc consolationem habeas, quod in diebus tuis haec plaga non superveniet.» Qua divulgata visione, aliquantulum loci accolae paucis diebus timere, et se ipsos intermissis facinoribus castigare coeperunt. Verum post obitum ipsius abbatissae redierunt ad pristinas sordes, immo sceleratiora fecerunt. Et cum dicerent, «Pax et securitas,» extemplo praefatae ultionis sunt poena multati.

Quae mihi cuncta sic esse facta reverentissimus meus conpresbyter Aedgils referebat, qui tunc in illo monasterio degebat. Postea autem, discedentibus inde ob desolationem plurimis incolarum, in nostro monasterio plurimo tempore conversatus, ibidemque defunctus est. Haec ideo nostrae historiae inserenda credidimus, ut admoneremus lectorem operum Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum; ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris servientes, minusque Dei iudicium formidantes, repentina eius ira corripiat, et vel temporalibus damnis iuste saeviens affligat, vel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.

 

 

CAPUT XXVI.

De morte Ecgfridi et Hlotheri regum.

 

Anno dominicae incarnationis DCLXXXIIII. Ecgfrid rex Nordanhymbrorum, misso Hiberniam cum exercitu duce Bercto, vastavit misere gentem innoxiam, et nationi Anglorum semper amicissimam, ita ut ne ecclesiis quidem aut monasteriis manus parceret hostilis. At insulani et, quantum valuere, armis arma repellebant, et invocantes divinae auxilium pietatis, caelitus se vindicari continuis diu inprecationibus postulabant. Et quamvis maledici regnum Dei possidere non possint, creditum est tamen, quod hi, qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius Domino vindice poenas sui reatus luerent. Siquidem anno post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad vastandam Pictorum provinciam duxisset, multum prohibentibus amicis, et maxime beatae memoriae Cudbercto, qui nuper fuerat ordinatus episcopus, introductus est, simulantibus fugam hostibus, in angustias inaccessorum montium, et cum maxima parte copiarum, quas secum adduxerat, extinctus anno aetatis suae XL., regni autem XV., die XIII. Kalendarum Iuniarum. Et quidem, ut dixi, prohibuerunt amici, ne hoc bellum iniret; sed, quoniam anno praecedente noluerat audire reverentissimum patrem Ecgberctum, ne Scottiam nil se ledentem inpugnaret, datum est illi ex poena peccati illius, ne nunc eos, qui ipsum ab interitu revocare cupiebant, audiret.

Ex quo tempore spes coepit et virtus regni Anglorum «fluere ac retro sublapsa referri.» Nam et Picti terram possessionis suae, quam tenuerunt Angli; et Scotti, qui erant in Brittania; Brettonum quoque pars nonnulla libertatem receperunt; quam et hactenus habent per annos circiter XLVI; ubi inter plurimos gentis Anglorum, vel interemtos gladio, vel servitio addictos, vel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reverentissimus vir Domini Trumuini, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis, qui erant in monasterio Aebbercurnig, posito quidem in regione Anglorum, sed in vicinia freti, quod Anglorum terras Pictorumque disterminat; eosque, ubicumque poterat, amicis per monasteria commendans, ipse in saepedicto famulorum famularumque Dei monasterio, quod vocatur Streanaeshalch, locum mansionis elegit; ibique cum paucis suorum in monachica districtione vitam non sibi solummodo, sed et multis utilem, plurimo annorum tempore duxit; ubi etiam defunctus, in ecclesia beati Petri apostoli iuxta honorem et vita et gradu eius condignum conditus est. Praeerat quidem tunc eidem monasterio regia virgo Aelbfled, una cum matre Eanflede, quarum supra fecimus mentionem. Sed, adveniente illuc episcopo, maximum regendi auxilium, simul et suae vitae solacium devota Deo doctrix invenit. Successit autem Ecgfrido in regnum Aldfrid, vir in scripturis doctissimus, qui frater eius et filius Osuiu regis esse dicebatur; destructumque regni statum, quamvis intra fines angustiores, nobiliter recuperavit.

Quo videlicet anno, qui est ab incarnatione dominica DCLXXXV., Hlotheri Cantuariorum rex, cum post Ecgberctum fratrem suum, qui VIIII annis regnaverat, ipse XII annis regnasset, mortuus erat VIII. Idus Februarias. Vulneratus namque est in pugna Australium Saxonum, quos contra eum Edric filius Ecgbercti adgregarat, et inter medendum defunctus. Ac post eum idem Edric anno uno ac dimidio regnavit; quo defuncto, regnum illud aliquod temporis spatium reges dubii vel externi disperdiderunt; donec legitimus rex Victred, id est filius Ecgbercti, confortatus in regno, religione simul et industria gentem suam ab extranea invasione liberaret.

 

 

CAPUT XXVII.

Ut vir Domini Cudberct sit episcopus factus: utque in monachica

adhuc vita positus vixerit vel docuerit.

 

Ipso etiam anno, quo finem vitae accepit rex Ecgfrid, episcopum, ut diximus, fecerat ordinari Lindisfarnensium ecclesiae virum sanctum et venerabilem Cudberctum, qui in insula permodica, quae appellatur Farne, et ab eadem ecclesia novem ferme milibus passuum in Oceano procul abest, vitam solitariam per annos plures in magna corporis et mentis continentia duxerat. Qui quidem a prima aetate pueritiae studio religiosae vitae semper ardebat, sed ab ineunte adulescentia monachicum et nomen adsumsit, et habitum.

Intravit autem primo monasterium Mailros, quod in ripa Tuidi fluminis positum tunc abbas Eata, vir omnium mansuetissimus ac simplicissimus, regebat, qui postea episcopus Hagustaldensis sive Lindisfarnensis ecclesiae factus est, ut supra memoravimus; cui tempore illo propositus Boisil magnarum virtutum et prophetici spiritus sacerdos fuit. Huius discipulatui Cudberct humiliter subditus, et scientiam ab eo scripturarum, et bonorum operum sumsit exempla.

Qui postquam migravit ad Dominum, Cudberct eidem monasterio factus propositus, plures et auctoritate magistri, et exemplo suae actionis regularem instituebat ad vitam. Nec solum ipsi monasterio regularis vitae monita, simul et exempla praebebat, sed et vulgus circumpositum longe lateque a vita stultae consuetudinis ad caelestium gaudiorum convertere curabat amorem. Nam et multi fidem, quam habebant, iniquis profanabant operibus; et aliqui etiam tempore mortalitatis, neglectis fidei sacramentis, quibus erant inbuti, ad erratica idolatriae medicamina concurrebant; quasi missam a Deo conditore plagam per incantationes vel fylacteria vel alia quaelibet daemonicae artis arcana cohibere valerent. Ad utrorumque ergo corrigendum errorem, crebro ipse de monasterio egressus, aliquoties equo sedens, sed saepius pedes incedens, circumpositas veniebat ad villas, et viam veritatis praedicabat errantibus; quod ipsum etiam Boisil suo tempore facere consueverat. Erat quippe moris eo tempore populis Anglorum, ut veniente in villam clerico vel presbytero, cuncti ad eius imperium verbum audituri confluerent; libenter ea, quae dicerentur, audirent; libentius, quae audire et intellegere poterant, operando sequerentur. Porro Cudbercto tanta erat dicendi peritia, tantus amor persuadendi, quae coeperat, tale vultus angelici lumen, ut nullus praesentium latebras ei sui cordis celare praesumeret; omnes palam, quae gesserant, confitendo proferrent, quia nimirum haec eadem illum latere nullo modo putabant; et confessa dignis, ut imperabat, poenitentiae fructibus abstergerent.

Solebat autem ea maxime loca peragrare, illis praedicare in viculis, qui in arduis asperisque montibus procul positi aliis horrori erant ad visendum, et paupertate pariter ac rusticitate sua doctorum arcebant accessum. Quos tamen ille pio libenter mancipatus labori, tanta doctrinae solertis excolebat industria, ut de monasterio egressus, saepe ebdomade integra, aliquando duabus vel tribus, nonnumquam etiam mense pleno domum non rediret; sed demoratus in montanis, plebem rusticam verbo praedicationis simul et opere virtutis ad caelestia vocaret.

Cum ergo venerabilis Domini famulus multos in Mailronensi monasterio degens annos magnis virtutum signis effulgeret, transtulit eum reverentissimus abbas ipsius Eata ad insulam Lindisfarnensium, ut ibi quoque fratribus custodiam disciplinae regularis et auctoritate propositi intimaret et propria actione praemonstraret. Nam et ipsum locum tunc idem reverentissimus pater abbatis iure regebat. Siquidem a temporibus ibidem antiquis, et episcopus cum clero, et abbas solebat manere cum monachis; qui tamen et ipsi ad curam episcopi familiariter pertinerent. Quia nimirum Aidan, qui primus eius loci episcopus fuit, cum monachis illuc et ipse monachus adveniens monachicam in eo conversationem instituit; quomodo et prius beatus pater Augustinus in Cantia fecisse noscitur, scribente ei reverentissimo papa Gregorio, quod et supra posuimus. «Sed quia tua fraternitas,» inquit, «monasterii regulis erudita seorsum fieri non debet a clericis suis, in ecclesia Anglorum, quae nuper auctore Deo ad fidem perducta est, hanc debet conversationem instituere, quae initio nascentis ecclesiae fuit patribus nostris; in quibus nullus eorum ex his, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia.»

 

 

CAPUT XXVIII.

Ut idem in vita anachoretica et fontem de arente

terra orando produxerit, et segetem de labore

manuum ultra tempus serendi acceperit.

 

Exin Cudberct crescentibus meritis religiosae intentionis, ad anchoriticae quoque contemplationis, quae diximus, silentia secreta pervenit. Verum quia de vita illius et virtutibus ante annos plures sufficienter et versibus heroicis, et simplici oratione conscripsimus, hoc tantum in praesenti commemorare satis sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens: «Si mihi divina gratia in loco illo donaverit, ut de opere manuum mearum vivere queam, libens ibi morabor; sin alias, ad vos citissime Deo volente revertar.» Erat autem locus et aquae prorsus et frugis et arboris inops, sed et spirituum malignorum frequentia humanae habitationi minus accommodus; sed ad votum viri Dei habitabilis per omnia factus est, siquidem ad adventum eius spiritus recessere maligni. Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem angustam circumvallante aggere et domus in ea necessarias, iuvante fratrum manu, id est oratorium et habitaculum commune, construxisset, iussit fratres in eiusdem habitaculi pavimento foveam facere; erat autem tellus durissima et saxosa, cui nulla omnino spes venae fontanae videretur inesse. Quod dum facerent, ad fidem et preces famuli Dei, alio die aqua plena inventa est, quae usque ad hanc diem sufficientem cunctis illo advenientibus gratiae suae caelestis copiam ministrat. Sed et ferramenta sibi ruralia cum frumento adferri rogavit, quod dum praeparata terra tempore congruo seminaret, nil omnino, non dico spicarum, sed ne herbae quidem ex eo germinare usque ad aestatis tempora contigit. Unde visitantibus se ex more fratribus hordeum iussit adferri, si forte vel natura soli illius, vel voluntas esset superni largitoris, ut illius frugis ibi potius seges oriretur. Quod dum sibi adlatum ultra omne tempus serendi, ultra omnem spem fructificandi eodem in agro sereret, mox copiosa seges exorta desideratam proprii laboris viro Dei refectionem praebebat.

Cum ergo multis ibidem annis Deo solitarius serviret, (tanta autem erat altitudo aggeris, quo mansio eius erat vallata, ut caelum tantum ex ea, cuius introitum sitiebat, aspicere posset), contigit, ut congregata synodo non parva sub praesentia regis Ecgfridi iuxta fluvium Alne, in loco, qui dicitur Adtuifyrdi, quod significat «ad duplex vadum,» cui beatae memoriae Theodorus archiepiscopus praesidebat, unanimo omnium consensu ad episcopatum ecclesiae Lindisfarnensis eligeretur. Qui cum multis legatariis ac litteris ad se praemissis nequaquam suo monasterio posset erui, tandem rex ipse praefatus, una cum sanctissimo antistite Trumuine, nec non et aliis religiosis ac potentibus viris insulam navigavit. Conveniunt et de ipsa insula Lindisfarnensi in hoc ipsum multi de fratribus, genuflectunt omnes, adiurant per Dominum, lacrimas fundunt, obsecrant; donec ipsum quoque lacrimis plenum dulcibus extrahunt latebris, atque ad synodum pertrahunt. Quo dum perveniret, quamvis multum renitens, unanima cunctorum voluntate superatur, atque ad suscipiendum episcopatus officium collum submittere conpellitur; eo maxime victus sermone, quod famulus Domini Boisil, cum ei mente prophetica cuncta, quae eum essent superventura, patefaceret, antistitem quoque eum futurum esse praedixerat. Nec tamen statim ordinatio decreta, sed peracta hieme, quae inminebat, in ipsa sollemnitate paschali conpleta est Eboraci sub praesentia praefati regis Ecgfridi, convenientibus ad consecrationem eius VII episcopis, in quibus beatae memoriae Theodorus primatum tenebat. Electus est autem primo in episcopatum Hagustaldensis ecclesiae pro Tunbercto, qui ab episcopatu fuerat depositus; sed quoniam ipse plus Lindisfarnensi ecclesiae, in qua conversatus fuerat, dilexit praefici, placuit, ut Eata reverso ad sedem ecclesiae Hagustaldensis, cui regendae primo fuerat ordinatus, Cudberct ecclesiae Lindisfarnensis gubernacula susciperet.

Qui susceptum episcopatus gradum ad imitationem beatorum apostolorum virtutum ornabat operibus. Commissam namque sibi plebem, et orationibus protegebat adsiduis, et admonitionibus saluberrimis ad caelestia vocabat. Et, quod maxime doctores iuvare solet, ea, quae agenda docebat, ipse prius agendo praemonstrabat. Erat quippe ante omnia divinae caritatis igne fervidus, patientiae virtute modestus, orationum devotioni solertissime intentus, affabilis omnibus, qui ad se consolationis gratia veniebant; hoc ipsum quoque orationis loco ducens, si infirmis fratribus opem suae exhortationis tribueret; sciens, quia, qui dixit: «Diliges Dominum Deum tuum,» dixit et: «Diliges proximum.» Erat abstinentiae castigatione insignis, erat gratia conpunctionis semper ad caelestia suspensus. Denique cum sacrificium Deo victimae salutaris offerret, non elevata in altum voce, sed profusis ex imo pectore lacrimis, Domino sua vota commendabat.

 

 

CAPUT XXIX.

Ut idem iam episcopus obitum suum proxime

futurum Herebercto anachoretae praedixerit.

 

Duobus autem annis in episcopatu peractis repetiit insulam ac monasterium suum, divino admonitus oraculo, quia dies sibi mortis, vel vitae magis illius, quae sola vita dicenda est, iam adpropiaret introitus; sicut ipse quoque tempore eodem nonnullis, sed verbis obscurioribus, quae tamen postmodum manifeste intellegerentur, solita sibi simplicitate pandebat; quibusdam autem hoc idem etiam manifeste revelabat.

Erat enim presbyter vitae venerabilis nomine Hereberct, iamdudum viro Dei spiritalis amicitiae foedere copulatus; qui, in insula stagni illius pergrandis, de quo Deruventionis fluvii primordia erumpunt, vitam ducens solitariam, annis singulis eum visitare, et monita ab eo perpetuae salutis audire solebat. Hic cum audiret eum ad civitatem Lugubaliam devenisse, venit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi. Qui dum sese alterutrum caelestis vitae poculis debriarent, dixit inter alia antistes: «Memento, frater Heriberct, ut modo, quicquid opus habes, me interroges mecumque loquaris; postquam enim ab invicem digressi fuerimus, non ultra nos in hoc saeculo carnis obtutibus invicem aspiciemus. Certus sum namque, quia tempus meae resolutionis instat, et velox est depositio tabernaculi mei.» Qui haec audiens provolutus est eius vestigiis, et fusis cum gemitu lacrimis: «Obsecro,» inquit, «per Dominum, ne me deseras, sed tui memor sis fidissimi sodalis, rogesque supernam pietatem, ut, cui simul in terris servivimus, ad eius videndam gratiam simul transeamus ad caelos. Nosti enim, quia ad tui oris imperium semper vivere studui, et, quicquid ignorantia vel fragilitate deliqui, aeque ad tuae voluntatis examen mox emendare curavi.» Incubuit precibus antistes, statimque edoctus in spiritu inpetrasse se, quod petebat a Domino: «Surge,» inquit, «frater mi, et noli plorare, sed gaudio gaude, quia, quod rogavimus, superna nobis clementia donavit.»

Cuius promissi et prophetiae veritatem sequens rerum astruxit eventus; quia et digredientes ab invicem non se ultra corporaliter viderunt, et uno eodemque die, hoc est XIIIo Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore spiritus eorum mox beata invicem visione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati. Sed Heriberct diutina prius infirmitate decoquitur; illa, ut credibile est, dispensatione dominicae pietatis, ut, siquid minus haberet meriti a beato Cudbercto, suppleret hoc castigans longae egritudinis dolor; quatinus aequatus gratia suo intercessori, sicut uno eodemque tempore cum eo de corpore egredi, ita etiam una atque indissimili sede perpetuae beatitudinis meruisset recipi.

Obiit autem pater reverentissimus in insula Farne, multum deprecatus fratres, ut ibi quoque sepeliretur, ubi non parvo tempore pro domino militaret. Attamen tandem eorum precibus victus assensum dedit, ut ad insulam Lindisfarnensium relatus, in ecclesia deponeretur. Quod dum factum esset, episcopatum ecclesiae illius anno uno servabat venerabilis antistes Vilfrid, donec eligeretur, qui pro Cudbercto antistes ordinari deberet.

Ordinatus est autem post haec Eadberct vir scientia scripturarum divinarum simul et praeceptorum caelestium observantia, ac maxime elimosynarum operatione insignis; ita ut iuxta legem omnibus annis decimam non solum quadrupedum, verum etiam frugum omnium, atque pomorum, nec non et vestimentorum partem pauperibus daret.

 

 

CAPUT XXX.

Ut corpus illius, post undecim annos sepulturae,

sit corruptionis immune repertum; nec multo post successor

episcopatus eius de mundo transierit.

 

Volens autem latius demonstrare divina dispensatio, quanta in gloria vir Domini Cudberct post mortem viveret, cuius ante mortem vita sublimis crebris etiam miraculorum patebat indiciis, transactis sepulturae eius annis XI, inmisit in animo fratrum, ut tollerent ossa illius, quae more mortuorum consumto iam et in pulverem redacto corpore reliquo sicca invenienda putabant; atque in novo recondita loculo in eodem quidem loco, sed supra pavimentum dignae venerationis gratia locarent. Quod dum sibi placuisse Eadbercto antistiti suo referrent, adnuit consilio eorum, iussitque, ut die depositionis eius hoc facere meminissent.» Fecerunt autem ita, et aperientes sepulchrum, invenerunt corpus totum, quasi adhuc viveret, integrum et flexibilibus artuum conpagibus multo dormienti quam mortuo similius; sed et vestimenta omnia, quibus indutum erat, non solum intemerata, verum etiam prisca novitate et claritudine miranda parebant. Quod ubi videre fratres, nimio mox timore perculsi, festinarunt referre antistiti, quae invenerant. Qui tum forte in remotiore ab ecclesia loco refluis undique pelagi fluctibus cincto, solitarius manebat. In hoc etenim semper quadragesimae tempus agere, in hoc XL ante dominicum natale dies in magna continentiae, orationis, et lacrimarum devotione transigere solebat; in quo etiam venerabilis praedecessor eius Cudberct, priusquam insulam Farne peteret, aliquandiu secretus Domino militabat.

A dtulerunt autem ei et partem indumentorum, quae corpus sanctum ambierant, quae cum ille et munera gratanter acciperet, et miracula libenter audiret, nam et ipsa indumenta quasi patris adhuc corpori circumdata miro deosculabatur affectu, «Nova,» inquit, «indumenta corpori pro his, quae tulistis, circumdate, et sic reponite in arca, quam parastis. Scio autem certissime, quia non diu vacuus remanebit locus ille, qui tanta miraculi caelestis gratia sacratus est; et quam beatus est, cui in eo facultatem quiescendi Dominus totius beatitudinis auctor atque largitor praestare dignabitur.» Haec et huiusmodi plura ubi multis cum lacrimis et magna conpunctione antistes lingua etiam tremente conplevit, fecerunt fratres, ut iusserat; et involutum novo amictu corpus, novaque in theca reconditum, supra pavimentum sanctuarii posuerunt.

Nec mora, Deo dilectus antistes Eadberct morbo correptus est acerbo, ac per dies crescente, multumque ingravescente ardore langoris, non multo post, id est pridie Nonas Maias, etiam ipse migravit ad Dominum; cuius corpus in sepulchro benedicti patris Cudbercti ponentes, adposuerunt desuper arcam, in qua incorrupta eiusdem patris membra locaverant. In quo etiam loco signa sanitatum aliquoties facta meritis amborum testimonium ferunt, e quibus aliqua in libro vitae illius olim memoriae mandavimus. Sed et in hac historia quaedam, quae nos nuper audisse contigit, superadicere commodum duximus.

 

 

CAPUT XXXI.

Ut quidam ad tumbam eius sit a paralysi sanatus

 

Erat in eodem monasterio frater quidam, nomine Badudegn, tempore non pauco hospitum ministerio deserviens, qui nunc usque superest, testimonium habens ab universis fratribus, cunctisque supervenientibus hospitibus, quod vir esset multae pietatis ac religionis, iniunctoque sibi officio supernae tantum mercedis gratia subditus. Hic cum quadam die lenas sive saga, quibus in hospitale utebatur, in mari lavasset, rediens domum, repentina medio itinere molestia tactus est, ita ut corruens in terram, et aliquandiu pronus iacens, vix tandem resurgeret. Resurgens autem sensit dimidiam corporis sui partem a capite usque ad pedes paralysis langore depressam, et maximo cum labore baculo innitens domum pervenit.

Crescebat morbus paulatim, et nocte superveniente gravior effectus est, ita ut die redeunte vix ipse per se exsurgere aut incedere valeret. Quo affectus incommodo, concepit utillimum mente consilium, ut ad ecclesiam, quoquo modo posset, perveniens, intraret ad tumbam reverentissimi patris Cudbercti, ibique genibus flexis supplex supernam pietatem rogaret, ut vel ab huiuscemodi langore, si hoc sibi utile esset, liberaretur; vel, si se tali molestia diutius castigari divina providente gratia oporteret, patienter dolorem ac placida mente sustineret inlatum. Fecit igitur, ut animo disposuerat, et inbecilles artus baculo sustentans intravit ecclesiam; ac prosternens se ad corpus viri Dei, pia intentione per eius auxilium Dominum sibi propitium fieri precabatur; atque inter preces velut in soporem solutus, sentit, ut ipse postea referre erat solitus, quasi magnam latamque manum caput sibi in parte, qua dolebat, tetigisse, eodemque tactu totam illam, quae langore pressa fuerat, corporis sui partem, paulatim fugiente dolore, ac sanitate subsequente, ad pedes usque pertransisse. Quo facto, mox evigilans sanissimus surrexit, ac pro sua sanitate Domino gratias denuo referens, quid erga se actum esset, fratribus indicavit; cunctisque congaudentibus, ad ministerium, quod sollicitus exhibere solebat, quasi flagello probante castigatior, rediit.

Sed et indumenta, quibus Deo dicatum corpus Cudbercti, vel vivum antea, vel postea defunctum vestierant, etiam ipsa a gratia curandi non vacarunt, sicut in volumine vitae et virtutum eius quisque legerit, inveniet.

 

 

CAPUT XXXII.

Ut alter ad reliquias eius nuper fuerit

ab oculi languore curatus.

 

Nec silentio praetereundum, quod ante triennium per reliquias eius factum, nuper mihi per ipsum, in quo factum est, fratrem innotuit.

Est autem factum in monasterio, quod iuxta amnem Dacore constructum ab eo cognomen accepit, cui tunc vir religiosus Suidberct abbatis iure praefuit. Erat in eo quidam adulescens, cui tumor deformis palpebram oculi fedaverat; qui cum per dies crescens oculo interitum minaretur, curabant medici hunc adpositis pigmentorum fomentis emollire, nec valebant. Quidam abscidendum esse docebant, alii hoc fieri metu maioris periculi vetabant. Cumque tempore non pauco frater praefatus tali incommodo laboraret, neque inminens oculo exitium humana manus curare valeret, quin per dies augesceret, contigit eum subito divinae pietatis gratia per sanctissimi patris Cudbercti reliquias sanari. Nam quando fratres sui corpus ipsius post multos sepulturae annos incorruptum reppererunt, tulerunt partem de capillis, quam more reliquiarum rogantibus amicis dare, vel ostendere in signum miraculi possent.

Harum particulam reliquiarum eo tempore habebat penes se quidam de presbyteris eiusdem monasterii nomine Thruidred, qui nunc ipsius monasterii abbas est. Qui cum die quadam ingressus ecclesiam, aperuisset thecam reliquiarum, ut portionem earum roganti amico praestaret, contigit et ipsum adulescentem, cui oculus languebat, in eadem tunc ecclesia adesse. Cumque presbyter portionem, quantam voluit, amico dedisset, residuum dedit adulescenti, ut suo in loco reponeret. At ille salubri instinctu admonitus, cum accepisset capillos sancti capitis, adposuit palpebrae languenti, et aliquandiu tumorem illum infestum horum adpositione conprimere ac mollire curabat. Quo facto, reliquias, ut iussus erat, sua in theca recondidit, credens suum oculum capillis viri Dei, quibus adtactus erat, ocius esse sanandum. Neque eum sua fides fefellit. Erat enim, ut referre est solitus, tunc hora circiter secunda diei. Sed cum alia, quaeque dies illa exigebat, cogitaret et faceret, inminente hora ipsius diei sexta, repente contingens oculum ita sanum cum palpebra invenit, ac si nil umquam in eo deformitatis ac tumoris apparuisset.