|
- tragoediae
- Achilles
-
sic malos imitabo, tum tu pretium pro noxa dabis.
- Aegisthus
- 1
nam ut Pergama
accensa et praeda per participes aequiter
partita est
2
tum autem lascivum Nerei simum pecus
ludens ad cantum classem lustratur
3
iamne oculos specie laetavisti optabili?
4
Agamemno:
nemo haece vostrum ruminetur mulieri.
5
sollemnitusque deo litat laudem lubens.
6
Cassandra:
in sedes conlocat se regias:
Clutemestra iuxtim, tertias natae occupant.
7
ipsus se in terram saucius fligit cadens.
8
Aegisthus:
quin quod parere [mihi] vos maiestas mea
procat, toleratis temploque hanc deducitis?
- Aiax mastigophorus
- 1
mirum videtur, quod sit factum iam diu?
2
praestatur laus virtuti, sed multo ocius
verno gelu tabescit.
- Andromeda
- conflugae cubi conventu campum totum inumigant
- Danae
- etiam minitas? mitte ea quae tua sunt magis quam mea.
- equos Troianus
- da mihi
hasce opes quas peto, quas precor: porrige,
opitula!
- Hermiona
- Andromacha:
obsecro te, Anciale, matri ne quid tuae advorsus fuas.
- Tereus
- 1
rarenter venio.
2
Tereus:
nimis pol inpudenter: servis praestolabas?
3
Procne:
ego puerum interead ancillae subdam lactantem meae,
ne fame perbitat.
4
Procne:
credito,
cum illo +soror+ mea voluntate numquam limavit caput.
- Ino
- chorus:
et iam purpureo suras include cothurno,
Balteus et revocet volucres in pectore sinus,
pressaque iam gravida crepitent tibi terga pharetra.
derige odorisequos ad certa cubilia canes.
- ex incertis fabulis
- 1
florem anculabant Liberi ex carchesiis.
2
sed qui sunt hi, qui ascendunt altum ocrim?
3
celsosque [in] ocris
arvaque putria et mare magnum.
4
namque Taenari celsos ocris
5
haut ut quem Chiro in Pelio docuit ocri.
6
mulier, quisquis es, te volumus.
7
quo Castalia per struices saxeas lapsu accidit.
8
quem ego nefrendem alui lacteam immulgens opem.
9
dusmo in loco
10
puerarum manibus confectum pulcherrime.
11
quinquertiones praeco in medium provocat.
12
ab suis qui sit ignoretur.
|